Girolamo Balbi carmina, 128

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


128. Ioanni Burger, sodali suo

Quid mihi Acorontea crines perfundere myrrha,

      Aut iuvat Attalico succubuisse thoro,

Insanus si saevit amor, si dura puella

      Me negat in molli velle fovere sinu?

5

Non mihi lux grata est, nec noctis amicior umbra;

      Omnia nam tristi tempora felle madent.

Me gelidae nubes, canisque armata pruinis

      Bruma videt, dura ponere corpus humo.

Sub Iove nudus ago Ripheae frigora noctis,

10

      Et miser o clusis excitor in foribus.

Excitor in foribus, sanctum quoque limen adoro,

      Quod tetigit tenero chara puella pede.

Amplector niveo rigidos pro corpore postes,

      Et dominam demens fingo tenere meam.

15

Oscula do foribus, tanquam sit sensus in illis;

      Molliat ut gressus ianua surda meos.

O utinam in caro vitam quoque limine ponam,

      Et dominae ante fores busta sepulta cubent.

Nostra etenim quisquis transibit funera, dicet:

20

      Qui iacet hic, teneri miles amoris erat.