107. ad Caerulum Linum
Ambitiose tumes ter divo nomine, nomen
Ignotum priscis, Caerule, Caesaribus.
Si cupis esse Deus, memphitica templa requiras,
Et loca monstriferis prodigiosa Deis.
5
Monstra colit gens dira, canem veneratur Anubin,
Ille soporiferum vel crocodillon amat.
Abstinet hic cepis, hircino hic sanguine gaudet,
Cumque feris culta est torva leaena lupis.
Ille vel accipitrem, vel cercopithecon adorat,
10
Et sunt, lanigeras qui venerentur oves.
Sic portenta colit variis distincta figuris,
Gens inimica viris, gens inimica Deis.
Grande quidem monstrum es (nec duro caetera vultu
Perlege) nam monstrum, Caerule, grande quidem es.
15
Omnia de nihilo facis; es Deus, et vaga coeli
Signa geris, capiti est luna novella tuo.
Theiologus, vates, cytharoedus, rhetor, et augur
Esse potes, cum sis, ambitiose, nihil.
Hydra ferax, Cacusque tibi, cedatque Prometheus,
20
Monstrum es monstrorum, prodigiose Line.
Ergo age, clausa petas septeno moenia Nilo,
Si qua fides vati est, Caerule, numen eris.