Girolamo Balbi carmina, 74

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


74. ad Aegidium Delphum

Quid tenuem laudas vates memorande Thaliam?

      Vestit rugosum nostra Thalia piper.

Corvum laudat olor, picae philomena querelas,

      Cornicisque sonos unica laudat avis.

5

Nec tamen expectes, ut solvam haec legibus aequis,

      Veridicove probem carmina culta sono.

Laudis egent, quae sunt mediocria, livor iniquus

      Commendat versus, Delphe diserte, tuos.