61. ad Lentum
Omnia solus habes, tu grammata solus, et artem
Rhetoricam, solus verba latina tenes.
Et solus noscis dubiosa aenigmata Persi.
Parva loquor, solus omnia Lente sapis.
5
Esse Deum monstras sub trino corpore solum;
Quae sint, quae fuerint, quaeque futura, tenes.
Solus habes famam, praeclaraque nomina solus,
Ingenium solus, cor quoque solus habes.
Omnia cum solus teneas, pallentia solus
10
Regna petas, solus quaeque sinistra feras.