Girolamo Balbi carmina, 7

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


7. in Paulum astrologum

Noscit ephimeridas, Circeaque carmina Paulus

      Stelligerae noscit sidera clara domus.

Tympana quid Cybeles, numen quid portet Anubis,

      Linigeraeque tenet candida sacra bovis.

5

Pullorum quid fibra velit, quae monstret Osiris

      Somnia, quid volucrum turba canora ferat;

Sidera cum teneat, secretaque noscat Olympi,

      Ante pedes quod habet, non tamen iste videt.