Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 156

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


156. ad viros militiam et amorem sequentes

Cur vos sydereum super aethera tollitis arma

      Qui fertis Getyci sanguinolenta dei?

An quoniam flexo torquetis spicula cornu,

      An quia bellaces perditis ense viros

5

Et duris duras tormentis rumpitis arces,

      Fertis et Arctoi frigora tarda poli,

Ferventes aestus et qua Gangetica tellus

      Aestuat ardentes sentit una faces?

Hoc nihil est; Veneris sequitur qui castra potentis,

10

      Dicitur hic merito strenuus atque potens.

Nam nihil scuta valent, nihil ferrea cassis; amoris

      Spicula magnanimi, spicula quaeque domant.

Sub nostro princeps cecidit Mars strenuus, illum

      Decepit mira Laemnius arte faber.

15

Verus amor dux est, solus nomenque decusque

      Qui vincit solus miles amoris habet.