145. Ioanni Lagarino
Ad sua non tauro summum rapuisse Tonantem
Alite vel Lygdum credimus astra meum;
Nam posito varias tantum non numine formas
Gessit ob aligeri tela facesque dei,
5
Sed daret ut populo terris, ut civibus urbes
Posset et imperium nobilitare suum.
Cadmus Agenorae sequitur dum furta puellae
Fecit ab invento moenia dicta bove,
Perdere dum Phrygios rapto furibunda ministro
10
Iuno cupit, Latii venit ad arva soli
Aeneas geminique deum de sanguine fratres
Struxerunt domini regia tecta Numae.
Herculis ut caderent manibus fera monstra cruentis
Taurus, aper, serpens, Cerberus, Hydra, leo,
15
Raptus Hylas vitreis olim sub fontis amoeni
Nereidum manibus caerula tecta fuit.
Semivirum fecit puerum Berecynthia mater
Tinnula quo maior tangeret aera chorus.
Sic fuit et rebus superum quaecumque voluptas
20
Vtilis humanis utilis atque sacris:
Si raperent Lygdum fierent nec templa nec urbes,
Non igitur Lygdum dii rapuere meum.