Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 122

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


122. ad Octimanum Capreolum

Tartareas quisquis Manes animasque volantes

      Optat et inferni membra videre canis,

Octimanum videat; nam cum furor improbus illum

      Vrget et in rabiem turbida bilis agit

5

Vt fera Tisiphone tumidis cristata colubris

      Aestuat et sparsis crinibus ora quatit,

Ex oculis torquens oculos, ex pectore pectus,

      Ex facie geminas concutiens facies,

Induit Harpyas mox Cerberon atque Chimeram,

10

      Corpore multiplici guttura trina movet.

Fit leo Marmaricus, tigris Gangetica, serpens

      Cyniphius, stridet, sibilat atque fremit,

Intortis graditur pedibus, tremit anxius, ardens

      Vt spectans dicas: "Ossibus iste caret".

15

Haec peragens totus sic se privatur ut ipse

      Quod moveat corpus nesciat esse suum;

Immo suum non sit, nam nusquam permanet ille.

      Foelix qui tali callidus arte valet:

Hoc magnum est, similes imitando reddere formas.

20

      Octimanus formas non imitatur, agit.