Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 94

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


94. de Diana

Quod sit sine cunno, nec possit vota Diana

      Solvere quae sancti furta petunt thalami

Exclamans querulus, vocat hanc in iura maritus.

Vxor adest, dictis carpit et hunc querulis

5

Accusat, mordet, gelidum sine sanguine dicit

      Telaque se iurat posse pati Veneris.

Docta venit mulier, videt hanc quod largus inundat

Humor et exardens perfluit Hippomanes

Antrum horrendum, ingens, vastum, sub valle profunda,

10

      Cauta nates inter aspicit et femora.

Conclamat: "Patulo magnum patet inguen hiatu,

Ad Venerem Veneris munera cunnus habet".

Cui vir: "Dixisti magnum patet inguen hiatu:

      Non inguen, sed Styx concava, sed pelagus.

15

Vici: non cunnus verum est immensa vorago,

Sylla rapax celeres quae rapit atque rates.

Dicitur haud cunnus cunnos qui continet omnes;

      Quae cunnos cunnum non habet ergo, patres".

Cui cautus iudex: "Vni tibi iuncta marito

20

Iungatur multis foemina multa viris.

Vnius lex vult, una est qua foemina parte

      Sit tua, qua plures pluribus hanc tribuas".