80. Marco Antonio Mauroceno
Iuppiter, aequata qui corrigit omnia lance,
Foedere qui iusto fasque piumque colit,
Non tamen irato semper tenet acer Olympo
Torquet et a summis tela cruenta polis.
5
Comprimit hic sacra vestales aede puellas
Atque bonae temerat sacra verenda deae,
Et molli celebrat lascivam veste Cotytto,
Nec tamen accenso fulmine raptus obit.
Ille senem spoliat tumido qui ducitur angue,
10
Aegida Gorgoneum Pallados atque rapit,
Proditor alter agit patria velut unda carina
Turbida, nec poenae tristia damna luunt.
Fulmine si caderet mortem quicumque meretur,
Omnis in infernas orbis abiret aquas.