75. ad eundem
Deponunt blandis latrones spicula verbis,
Indomiti Thraces indomitique Scythae.
Iuppiter arma tenet quae mittere dira parabat
Cum patula versus accipit aure pios;
5
Scylla trahat canibus quamvis truculenta marinis
Vndique concussas per vada caeca rates,
Exorata preces audit, lachrymisque Charybdis
Saepe suo fluctus continet ore graves.
Omnia non frangit scopulosus ligna Caphareus,
10
Nec semper Lybicis Syrtibus unda nocet.
Nullas ille preces audit, mirabile monstrum est,
Cum non sit scopulis durior atque feris.
Hunc pellis, damnas: nihil est hoc, credimus. Audi
Ipse meas si vis audiet ille tuas.