70. in Gallum
Quicquid fata iubent summis et Iuppiter astris,
Est opus humanum nos tolerare genus.
Nihil aulea iuvant, auri nihil fulva supellex,
Hesperiam nihil quod mittit ad Indus ebur,
5
Picta nec Oebalio fulget quae murice vestis,
Nec quae Carpathio litore concha nitet.
Inclyta progenies, animosum pectus, acuti
Ingenii, virtus, gloria, fama, decus.
Dives erat Priamus, vidit tamen urbis Achivos
10
Iliacae misero vertere tecta solo.
Vir ferus et duris Hector fortissimus armis
Ivit ad infernas vulnere caesus aquas.
Mortuus Anchises patriis est pulsus ab oris.
Non potuit roseum forma iuvare Parim.
15
Gloria, fama, decus, gemmae, mens strenua, virtus
Magnanimi Calabrum non potuere ducis
Servare imperium sceptro populosque tueri:
Spicula pro Gallis astra tulere feris.