69. in Iacobum
Fessus adhuc iaceo curis somnoque sepultus,
Me petis et narras bella cruenta loquax:
"Milleque Germani tercentum vela dedere
Aeoliis, centum Gallica turba, Notis."
5
Asseris et numeras cunctas ex ordine naves:
Illa volat remis, haec sine sulcat aquas,
Multae rostra gerunt, multae sunt corpore longo
Aemonias possint quae superasse rates.
Has faciet Nymphas merito Venus aurea: scis quot
10
Sint tabulae, remi, carbasa, transtra, fori.
Describis peditum turmas equitumque catervas,
Castra locas, torques spicula, texta rapis,
Incendis, laceras urbes, popularis et agros.
Nomina das servis militis atque ducis.
15
Exclamas, pellis, fugis, induis, exuis arma.
Nunc vincis, victo nunc miser hoste cadis.
Sit pudor ah tandem dilecti corda sodalis
Desine letiferis figere tot iaculis,
Ferrea bella petens vel tandem decide bellis
20
Vt tandem cesses ferrea bella loqui.