43. Ioanni Aurelio Augurello
Hactenus Ausoniis veteres hausisse poetas
Fontibus Aoniae nobile nectar aquae
Credidimus, solos astrisque faventibus illos
Bellerophontaeas incoluisse domos,
5
Spernere nos Phoebum, nos spernere docta sororum
Numina, nos Bacchi flexipedes hederas.
Nullus enim viridi cingebat tempora lauro,
Nullus erat priscis equiperandus avis.
Credimus Aureli sed te resonante caballi
10
Carmen ab Aonii nosque bibisse lacu.
Reddita sunt nobis Phoebi te munera vate,
Redditus est Phoebus te quoque vate sibi.