37. de repentino casu Ioannis Maii
Mors superat fatum, fatis ne credite: possunt
Mutari. Variat stamina quaeque soror,
Non est fixa dies vitae, non terminus ullus
Nullaque sub certo foedere iura manent.
5
Cuncta regunt subiti casus mortalia, morti
Quisque potest iuvenis cedere, quisque senex.
Nam qui tam subito cecidit nunc funere maius
Debuerat coeli vivere lege diu;
Dives enim, largus, claemens, hilarisque piusque
10
Et probus et valido corpore fortis erat.
Munera fatorum sunt haec, his noscimus illum
Tam cito fata virum non voluisse mori;
Mors voluit potuitque suis saevissima telis
Et clam sub Stygios hunc tulit atra lacus.
15
Sydera decepit, parvo nam tempore sanus
Infirmus, vivus mortuus atque fuit.