35. de repentina Ioannis Maii morte
Mortis Ioannes subitae quod spicula sensit,
Quod petiit Stygii tam cito Ditis aquas,
Non sine mente Iovis factum est. Nam quicquid in orbe
Nascitur, imperio statque caditque Iovis.
5
Quicquid agunt superi iustum est, non sydera possunt
Criminis iniusti turpia signa pati.
Ille igitur merito cecidit; sed discite quare:
Esset ut uxoris gloria nota suae,
Quae dum vivus erat thalami sub lege iugalis
10
Non poterat lumen fundere pressa suum
Ingenium, mentem, mores, animumque virilem,
Casta nec intactae dona pudicitiae,
Vxorem sed se noscens vir clarus ut esset
Claudebat sancti pectoris omne decus.
15
Est sua nunc quoniam, veluti sol spargere coepit
Lumina, cum ventus nubila densa fugat.
Pergama facundus si non vidisset Vlixes,
Non nunc Penelopes tangeret astra pudor;
Vixisset Brutus, tunc non tam clara fuisset
20
Portia, non vivo foemina clara viro est.
Sub duce qui pugnat miles, non clarior illo,
Illo sit quamvis fortior, esse potest.