28. de Cassandra Fideli
Vtilis ut campis imber, mortalibus axe
Semper ab aethereo gratia larga pluit,
Pullulat et semper virtus radicibus imis
Arbor ut in pingui luxuriosa solo:
5
Et si non omnis multas producit aristas
Qui pariat multas est tamen unus ager.
Quaelibet ora suum munus, sua praemia noscit,
Luce nitent solis tempora quaeque sui.
Multorum fuerat celebris iam fama virorum,
10
Viderunt multos saecula prisca deos.
Nunc tantum lux una nitet, nunc candida virtus
Vno sub tanto pectore tota sedet.
Quod ne forte viri credas, castissima virgo
Quae trahit a recta nomina sancta fide,
15
Hoc Cassandra decus tantas habet unica laudes,
Pro nobis sapiens omnibus una viris.
Quisque deam putet hanc; nam si medicum ve poetam
Qui rerum causas noscit et astrologum
Semideos omnes dixerunt, omnia noscit
20
Qui simul haec, merito dicitur ille deus.