19. Hieronymo Campagnolae
Sylvia formosas inter celebranda puellas,
Sylvia sylvicolas inter habenda deas,
Formosae quoniam viridi sub flore iuventae
Rapta fuit Stygiae caeca sub antra domus.
5
Vt sequar hanc, saevis Erebaeae tutus Echidnae
Dentibus anguiferis Eumenidumque comis,
Iulius infernam mecum fac tendat ad aulam,
Argutae tangens fila canora lyrae;
Protinus et nobis scelerati ianitor Orci
10
Ducet ab aerata limina clausa sera
Atque triceps Hecates monstrum tria guttura claudet
Et pariet Noctis filia quaeque facem,
Firmabitque suum semper revolubile saxum
Sisyphus, et celeri quem rotat orbe rota,
15
Saeva renascentes volucris nec distrahet artus
Evomet aut aliquem tota Chimera focum,
Et numquam captas captabunt Belides undas
Turba maritali pernitiosa nece.
Scylla canes coget, fallent tibi garrule nulla
20
Tantale poma famem, Tantale lympha sitim,
Et Stygis auricomam mihi numina legis amicam
Foedere non aliquo, carmine victa dabunt.
Threitio posuit legem Proserpina vati
Annoso quoniam tempore plenus erat.
25
Ore puer tenero canit hic, qui non canit illo
Dulcius; aetatem respice: Phoebus erit.
Quae minor est virtus teneris est maior in annis;
Gratior est quanto est gratia rara magis.