17. in eosdem
Galle, furis quoniam pro forti regna Quirino
Imbelli Romae Sardanapalus habet;
Invicto pro Marte, Venus; pro Pallade Bacchus
Et pro praestanti Caesare mollis Oto.
5
Nec plus laurigeris ornantur templa coronis,
Nec plus Phoebea limina fronde ducum;
Sed Romae migrasse deos sanctumque senatum
Ad Venetos nescis regia tecta lares.
Illic magnanimi pro libertate subire
10
Dura parant mortis Brutus et arma Cato,
Rapta tibi rapiat qui fortis signa Camillus
Pellat ad oceani litus et alter adest.
Sunt Fabii Deciique graves, sunt fulmina belli
Scipio, Marcellus Fabriciusque simul
15
Caesar et intrepidus potuit victricibus armis
Cogere qui populos sub iuga dura tuos.
Deceptus miser es, variis nam clara triumphis
Vrbs alia quamvis parte superbit adhuc,
Roma sacrum Venetis tollit caput inclyta regnis
20
Quae magni victrix ut fuit orbis erit.