Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 16

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


16. in eosdem

Alpibus a gelidis, ab iniqui sydere coeli

      Ad loca Romulei florida, Galle, soli

Quae te blanda trahit miserum fiducia? Nescis

      Quod ferus invicta cum furit urbe leo

5

Terra fretumque timent? Lascivo vincere cantu

      Forte putas, raucos non timet ille sonos,

Talibus assuetus. Rostro quid, stulte, superbis?

      Dentibus iratus fulminat ille feris;

Vnguibus asper eris franges et fortibus arma?

10

      Grana quibus quaerens scalpere rura soles,

Ille tibi parvos magnis trahet unguibus ungues

      Quis solet ingentes dilacerare feras.

Aliger alta petes fugiens? Volat ille sagitta

      Aliger Aeolii ocius atque notis;

15

Vt canibus lepores, ut cervi tigribus, agni

      Vt rapido pugnant atque capella lupo,

Improbe, sic Veneto pugnabis, Galle, leone.

      Accipiter placidas non timet acer aves.