11. invicta Veneris tela asserit
Aurea quod Veneris non possunt spicula? Quaevis
Illa fugit, superant sydera, fata, deos
Naturaeque vices mutant. Nam forte puellam
Vxorem sanctos duxerat ad thalamos,
5
Delicias cordisque sui spem Candidus unam,
Dumque petit primo dulcia furta ioco,
Frigescit, fugiunt vires, calor ossa relinquit,
Sanguis abest, cordis vita sub arce tremit.
Ecce volant Chiron, Podalirius atque Machaon:
10
Exanimen celeri perfricat ille manu,
Hic herbis animas tangit quibus evocat umbris
Tartareis, succo nectaris ille fovet.
Pallidus ille tamen iacet et sine viribus ullis,
Nihil prosunt herbae nectareusque liquor.
15
Ingeminat querula carmen miserabile voce,
Increpat et saevam moesta puella necem
Frigentisque sui lachrymis rigat ora mariti
Infigens gelidis oscula multa genis.
Summovet ille caput, letali lumina somno
20
Solvit et attollens se grave pondus agit.
Spiritus in iuvenem reddit, dulcedine captus,
Qui nimia tenerae pectora sub dominae
Iverat. O quantum est venerabile numen Amoris!
Phoebea medici plus iuvat arte Venus.
25
Si iubet haec, alio fugiens sub corpore vivit
Quaeque suum corpus liquerat umbra petit.