79. Iacobo comiti Iuliario
Insanum forsan, forsan sine mente vocabunt
Me vates, quoniam carmina mitto tibi
Cui iam tota biceps credit mons culmina, vel quo
Nullus iantheas largius haurit aquas.
5
Si superat Philomela canens Atlantida, debet
Non tamen haec cantus ore tacere suos.
Et picam cantare decet, placet atque canendo
Psithacus et quamvis non bene dicat "ave".
Argento fateor fulvum praetiosius aurum est,
10
Est tamen argenti qui quoque poscat opes.
Numquid post tyrias vestes, post serica, Parmae
Qui capit intextas spernitur ille togas?
Quamvis possideant urbes et regna, tyranni
Iugera parva tamen si dabis, accipient.