Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 78

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


78. ad pictorem

Quisquis pictorem credit te fallitur umbro

      Et coeleste tuum non bene noscit opus:

Qui pingit pictas merito quas credere formas

Fas est pictoris nomina pictor habet.

5

Quas formas cernunt oculi, quam pingis imago

      Et si non moveat se movet illa tamen;

Immotis graditur pedibus, canit ore silenti,

Audit, agit, loquitur, annuit, odit, amat.

Quod generas igitur credis dum pingere, non tu

10

      Nomina pictoris, sed genitoris habes.