Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 74

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


74. de Iulio Pontano

Optavi toto iam dudum pectore vultus

      Fingeret ut docta Iulius arte meus;

Sed timui pictus vero ne verior essem

      Falleret atque oculos ne mea forma meos,

5

Picturam ne quisque meam sequeretur, amaret,

      Posceret et corpus crederet esse meum.

Et me picturam veluti spectaret inanem

      Diceret: "O utinam posset et ista loqui".

Non volo picturam qui me facit esse magistrum

10

      Sed volo picturam qui facit esse meam.