67. eidem
Cornibus insignis croceis et veste superbus
Murice quam tinxit luxuriosa Tyros,
Frontis et auratae referens Idaeus honorem,
Aequoris et terrae qui loca cuncta docet
5
Augurio missus laeto, nam regna Syenes
Fervida quaerebat Thetyos atque caput,
Ad nostras venit silvas, ad iugera parvi
Ruris, ad incultae rustica tecta casae,
Quam cum spectasset "Miserum me" dicere coepit:
10
"Sunt ubi nunc thalami, Petre superbe, tui?
Limina mygdonio quae marmore candida fulgent
Quaeque sub aurato ianua poste nitet,
Atria centenis ubi sunt elata columnis
Stragulaque et picti sardonycata tori?"
15
Tunc ego "Quam Musae celebrant, quam pulcher Apollo
Te quoque non pudeat tecta subire domus;
Et me Petrus amat". Petri cum nomina sensit,
Admovit celeres in mea tecta pedes.
O quam magna tui est reverentia nominis, illud
20
Si plusquam Phoebi numina quisque colit!