Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 66

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


66. Petro Bravo

Munera dat sutor, tumidus dat munera caupo,

      Laudibus et populi clarus uterque nitet.

Hos celebrant aulae, fora, compita, littora, thermas,

      Hos sequitur tristi pallidus ore cliens.

5

Cum dux laurigeros ducit de more triumphos

      Proximus est illi calceus atque cadus,

Subula vult, clarum vult ferrea sica tropheum.

      Dat populis leges qui fuit ante faber,

Ante domum volucrem dives sibi pinget arator

10

      Quae gerit irato tela trisulca Iovi.

Ingenuus pauper nunc est bis pauper: honore

      Nam caret et laetae munere sortis inops.