58. in eundem
Nominibus dant res vires, non nomina rebus;
Res sunt, nomen nihil nisi nomen habet.
Auri si nomen ferro dabis, haud tamen auri
Splendorem ferri lamina caeca dabit.
5
Nomine sub galli duxisti, Galle, puellam
Quae Veneris magnum pectore robur habet.