Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 57

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


57. in Gallum

Quod tecum posito lusit Venus aurea cesto,

      Blandus et arrisit quod tibi, Galle, iocus

Obtulit et vultu sese tibi forma sereno,

      Et decor et fulvis gratia quaeque comis,

5

Ponere iussisti longos e vertice crines

      Quos tibi sydereos oebalis ora mares,

Quos mitylenaeo misit de litore Lesbos.

      Venit et ad thalamos nupta puella tuos,

Iam iam pro cunctis tibi cunnus amicus amicis

10

      Gratus et unus erit, charus et unus erit.

Pignus amicitiae reddas mihi, non es amicus,

      Nam quia non tuus es, non potes esse meus.