47. extinctae animae spetiem praebuisse
amicae imputat
Vox decidit si forte mihi, si faucibus haerens
Non dedit appositos frigida lingua sonos,
Desine mirari: dominae sub pectora nostrae
Cor volitans, volitans fugerat atque anima.
5
Vox animae ventus nihil est nisi, verba calore
Aera robusti cordis agunt tenuem.
Mirari potius debuit quod verbula fudi,
Nam mirum est quotiens mortua res loquitur.