Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 38

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


38. ad eundem de Arce Maiore

Aulam qui dixit maiorem, candide Caesar,

      Hanc arcem, vates maximus ille fuit.

Noverat arcanum pectus Iovis atque deorum

      Et quodcumque sacro sydus in orbe micat.

5

Parva fuit quondam parvis circumdata muris,

      Et tamen hic parvae nomina magna dedit.

Cur? Quia nascentem, Caesar, te clare videbat

      Et regni fines amplificare tui.

Perge igitur magno te magna vocabitur aula,

10

      Magna tamen, non te praeside maior erit.