37. ad M. Rolandum Pallavicinum
Sunt qui mirantur te moenia condere Caesar,
Quorum marmoreus sydera pulset apex.
Insuper aethereum tibi construxisse colossum
Praxitelis doctas Mentoris atque manus,
5
Quod logicae laqueos et caeca sophismata solvis,
Quod rerum causas et sua fata vides,
Carmina quod vates dulcis meditaris avena,
Eloquii nectar quod Ciceronis amas.
Haec ego non miror: nam tu de Pallade natus
10
Pallados ingenium Pallavicinus habes.