Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 31

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


31. Ambrosio Tarvisino

Mirant Lachesis geminae quoque puellae sorores

      Ducere non brevibus stamina posse colis

Rumpere quaeque studet tenui de vellere fila;

      Fila rigent, vano quaeque labore cadit,

5

Accusant coelum, superos, magnumque tonantem

      Quod sua non servent foedera lege nova.

Iuppiter est aequus, Parcae sunt numina, vestras

      Non mutant leges iura nec ulla novant.

Ambrosii manus est medici qui pensa colosque

10

      Vestraque Phoebea foedera rumpit ope.