26. pro rege Hispaniae
Si domuit taurum, cervam, stymphalidas, angues
Alcydes, magni si tulit astra patris
Oraque foecundae crescentia mortibus hydrae
Subtraxit, Stygium terruit atque canem,
5
Quid tum? Fortis erat fatali numine; quisquis
Si iubeat coelum vincere victor erit.
Si domuit Gallos victricibus inclytus armis
Caesar et Aemathiam sanguine lavit humum,
Quid tum? Fortis erat romano milite, longo
10
Assueto populos vincere Marte truces;
Sed tu nec coelo pugnas, rex inclyte, forti
Milite nec, sed quod tu facis ipse facis,
Et si victrices etiam se Caesare Caesar
Gestasset laurus, Caesar es ipse magis.
15
Nam servare quibus patriam sanctumque senatum
Debuit, in patriam ferreus arma tulit.
At tu nec patrii violas pia foedera regni,
In tua nec saevus viscera tela moves.
Et si nec patrio dirus sua sanguine Caesar
20
Spicula tinxisset, Caesar es ipse magis.
Nam te non aurum, nec regni caeca cupido,
Sed pietas sancta religione movet.
Bella geris, non bella geris, gerit improbus ille
Vt bellum moveat qui fera bella movet.
25
Qui ferit ut feriat, qui sanguine spargitur ut sit
Sanguineus, cladem qui facit ut faciat;
Sed tu bella moves ut pacem rex pie condas,
Vt pacem condas, rex pie bella moves,
Et regis ipse regas ut tantum, munera spernens
30
Aurea. Sic solus qui regit, ille regit.