22. magnifico Onophrio advocato
Arguto laudes de te si carmine canto,
Argutum carmen desinit esse meum.
Nec laudem laudes resonant; nam laudibus ipse
Talibus et tantis sydera caelsa petis,
5
Sit nihil ut quicquid tribuant tibi dulcia famae,
Scripta licet magnus scriberet ista Maro.
Labitur ingenium, mens deficit, omnia solus
Nominis egregii munera cum teneas.
Egregium nomen tibi das et munera laudum;
10
Extra te magni quod cupias nihil est.