16. Iacobo Maffeo
Te mihi dilectam piscosi gurgitis arcem,
Pilea cum populum synthesis atque decent,
Cum iuvenes sumptis celebrant spectacula larvis
Nunc satyri facie, nunc bovis ore trucis,
5
Semivirique greges turritae cymbala matris
Menades et quatiunt tympana rauca, petam,
Non ut lactentis pectusque caputque iuvenci
Impubisque vorem tergora tosta suis,
Non ut me turdo pingui vel turture pascas,
10
Aut mihi des Lybies aut mihi cortis aves,
Dulciter ut valeam sed te sentire loquentem,
Dulciter et verbis reddere tuis,
Et digiti digitos et brachia brachia stringant,
Et tua iungantur pectora saepe meis,
15
Denique quod totus totum te tangere possim,
Sentiat ut membrum gaudia quoque meum.
Hae sunt mihi epulae dulces, haec prandia lauta,
Pocula sunt grati nectaris ista mihi:
Nobilior quanto est omni mens corpore, tanto
20
Est sua corporeis gratior esca cibis.