Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 15

Reference basis text: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


15. Benedicto Lacioso eruditissimo

Si deus est simplex, immobilis, arte moveri

      Dic qua componi vel ratione potest?

Si pater est, natum genuit: quo semine? Semper

      Dic mihi principium qui fuit ante capit?

5

Et sociat nobis si non sociabilis est se,

      Qualiter an fieri quod nequit ille facit?

Fit gravis et gelidus cum vertitur ignis in undam,

      Est aqua nam calidus qui fuit ante focus.

Mutatum forsan dices, non ille fuisset

10

      Qui fuit, assumpsit vel sibi forte virum.

Sumere non fieri, non iungere dicitur; ille

      Qui sumit non fit, iungere non facere est.

Marmora si iungis ligno, non marmora lignum

      Sed lignum lignum, marmora marmora erunt.

15

In cruce sublatus moritur quis? Non Deus: ille

      Nam se non potuit supposuisse neci.

Mortuus est si vir, non nos Deus ergo redemit

      Sed genus humanum de Styge traxit homo.