10. in Ligistum
Inter si veros tibi quis numeretur amicos,
Scire cupis monitis crede, Ligiste, meis.
Non illum poscas clarae quod laudis honores
Det tibi quod famae cedat ubique tuae:
5
Quilibet hoc faceret, clarae nunc gloria laudis
Nihil valet, est clari nullus honoris honor.
Non quod te spernant fratres spernantque parentes:
Non fratrem nostro tempore frater amat,
Non natus patrem. Non quod tibi foedera lecti
10
Praebeat: uxoris gratia nulla viro est.
Sed dic de plena sextantem tradat ut arca
Vnam de multis vestibus atque togam.
Haec tibi qui dederit verum laudabis amicum,
Nihil nisi divitias nunc quia mundus amat.