7. Bassano
Si Bassane potes bimaris super alta Corinthi
Saxa volans celeri cum petis ire pede
Et iuga caeruleis ad quae crinita colubris
Foecundo genitrix sanguine missit equum.
5
Noscere tergemini Iovis et tria numina summis
Cur nitet Artophylax et Cynosura polis,
Si radio caelsi spacium metiris Olympi,
Si numeri legem ponderis atque tenes
Fortunaeque notas varii discrimina cursus
10
Aspiciens oculos aspiciensque manus
Sub speculo ventura vides, sub nube, sub aere,
Et Phlegetontaea de Styge monstra trahis,
Aut tibi se totum pulcher concessit Apollo
Aut haec quod magnum est alter Apollo facis.