Girolamo Balbi carmina, 98

Reference basis text: J. von Retzer, 1791

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


98. ad Karolum

Poscis, quo fugiat? quaerat quas Mato latebras?

      Num petat Eoas, Hesperiasve domos?

An rubei Phlegetontis iter, vel climata coeli,

      Qua patet astriferae lactea Zona viae.

5

Omnia namque potest, Deus est Mato; sed tamen audi,

      Quae querulus dixit ore tremente Mato:

Me rota fortunae, me candida fama reliquit;

      Sera quidem superis sed tamen ira manet.

Cepimus Icarios ausus, amisimus alas;

10

      Altus eram, lapsu nunc graviore ruo.

Quo ferar infelix, me tellus, me aequora spernunt,

      Astra micant nostro non violanda pede.

Me, precor, in nihilum tandem pia numina vertant,

      Esse nihil malo, quam gravis esse dolor.