Panfilo Sasso carmina, 5

Reference basis text: Bernardino Misinta, 1499-1500

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


5.

Cote foco gladiis uerum cognoscitur aurum

      Miles atrox quum Mars ferrea tela quatit.

Nauta procellosus quum sibilat aequore uentus

      Vir sapiens iusto tempore quum loquitur

5

Qui Cato coniunctus gentis qui cautus Vlixes

      Esse uidebaris Maure Duci Venetae

Ingenii uires posuisti corque beatus

      Quum merito timidum te leo deseruit

Teque tuosque tegens alis: et numine Marcus

10

      Mater amans pullos incubat ut teneros

Argum reddebat: nunc quod tibi non fauet ille

      Ingenio quantum: uiribus et ualeas

Ostendis fugiens uiso nec comminus hoste

      Legitimum tempus res probat arma ducem