4.
Scis quia uix sumptis Marcus te depulit armis
Strenuus et nulla gallus ab arce mora:
Qui regit imperium quoniam sine lege petulcos
Nec premit affectus quam cadit ante cadat:
5
Non mediolani muros spectauerat hostis
Quod iam felici caeperat auspitio.
Quum magis altus eras solio fugiebas auito.
Pondera tecta graui non bene firma cadunt.
Castiges temet castiges dedecus aulae
10
Rex premitur scaeuus morte: uel exilio.
Omnia qui pro se uult improbus: omnia perdit
Atque miser tandem nil nisi damna capit.