Panfilo Sasso carmina, 3

Reference basis text: Bernardino Misinta, 1499-1500

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


3.

Aetas clara redit: tellus saturnia gaude.

      Laurea uictrici quae tibi serta dedit

Surgit et innumeris crescens noua Roma triumphis

      Tam magni uires roboris accumulat.

5

Quod iam: iam niuea te libertate fouebit

      Reddet et ad uitae candida fata tuae.

Denique nam gladiis opus est mactare cruentis

      Iustitiam reges qui male septra gerunt.

Vrbs regina maris Veneti sub foedere sancto

10

      Te reget: et nullis hostibus acta cadet:

Nam regni solio stabili sedet ille senatus

      Vt pater est natis: qui pius est populis.

Suspectus nimis est rex solus: nanque tyrannus

      Vt mens est hominum perfida: fit facile.