Panfilo Sasso carmina, 1

Reference basis text: Bernardino Misinta, 1499-1500

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1.

Improbe dic serpens: summo deus unus olympo est:

      In terris unus numina Maurus habet.

Pax erit et bellum: cupiam quum regna tyrannus

      Distrahe: prostrati surripe rem populi.

5

Ira deum quae lenta uenit crudelius urget.

      Tarda magis durum dat mora supplicium:

Ingenio non tu regnabas: sede sed alta

      Sors mala: te posuit pelleret ut miserum.

Si sic quisque perit dux improbus: aurea sunt quae.

10

      Quilibet annosus uerba probabit auus.

Vt laudem uitae finis dat: noctis opacae

      Felicem laudant tempora caeca diem.