Hactenus ancipitis temeraria vota iuventae,
Nunc mage stulta canam tragico comitanda susurro
Quae male agunt homines, retinet quos grandior aetas.
Haec dum plus sapere, ac dum noscere plura deceret,
5
Tunc magis insanit, caeco raptata furore.
Quando igitur iam vir, firmato robore adultus
Extiteris, maiora petes, graviora sequeris
Quae sunt plena metus, vani quoque plena laboris,
Plenaque stultitiae sterili sudore paranda
10
Regna, magistratus, fasces, vel dura cruenti
Proelia Mavortis, causas et pondera rerum
Grammata, rhetoricen, vel munera sacra poesis,
Aut medicas artes, nodosa volumina legum
Nescius affectas; et quae mensura quibusque,
15
Non data mortali tentas vel nosse futura,
Aut, mage quod fatuum est, naturam vertere rerum,
Ad tua vis furvos manes accedere iussa.
Quid deus, et caelum stolida cum mente vagando,
Scrutaris dubius, penitus quod scire negatum est.
20
Denique divitias, et sacros quaeris honores.
Cuncta haec, si nescis, fastidia vana, timores
Tedia, cordolium, poenas, tormenta, necemque
Sunt latura tibi; causam, si admiseris, edam.
Me prior Heroum coetus, Regumque verenda
25
Maiestas stimulat renuentem scribere de se.
Si foret huic generi cordis semiuncia sani,
Vita ulla in terris gravior, nec tristior esset,
Nec fugienda magis quam regum; si bene vult rex
Pendere quid deceat regem, quam grande, molestum,
30
Quam grave sustineat pondus, cervice subacta.
Quisquis enim clavo affixus populisque regendis
Praesidet et rerum flectendas coepit habenas,
Non sua sed populi tractanda negocia sumit,
Consulat in medium sint publica commoda curae:
35
Ad commune bonum pronus, communia vota
Compleat, oblitus propriis hoc pectore in ipso,
Hoc menti insideat numquam de limite recti
Latius ungue trahi, trutinae ne examen iniquae
Pendeat, aut titubet quoquam; sed, legibus ipsis
40
Testibus, exolvat damnetque errata nocentum.
Ast haec - proh, facinus! - petulans insania tantum
Obcaecat miseros, sacrae ut vestigia nusquam
Iustitiae videant; sed foeda et tetra libido
Imperat, ut domina, et quidquid iubet illa, sequentur.
45
Inclusi thalamo nolunt admittere quemquam,
Ni fuerint scurrae, cantores, scorta, cinaedi,
Qui iucunda ferant, lusus, risumque, iocosque,
Ne quid solliciti laetantia tecta subintret,
Molliter interea se curant. Caena paratur
50
Splendida, regales epulae, vel prandia lauta.
Vina bibunt, rebibunt, fiuntque repotia mille.
Delitiis capti dum sunt, nec publica cura
Nec populi subeunt animo nec sceptra regenda.
Omnia committunt caelo curaeque deorum.
55
Principis officium et parteis implesse putarunt,
Si innumeros pascant famulos aut agmen equorum
Sive novum aucupium possint reperire vel arteis,
Vnde suos cives expilent, unde cruorem
Innocuum eliciant, ditent quo viscera fisci.
60
Inde fames auri et numquam satiata cupido
Nulli plus nocuit quam regibus atque tetrarchis;
Quo magis uberius biberit, tanto illa sitit plus.
Dum cupit ulterius latos protendere fines,
Aestuat optatis animus semperque rotatur.
65
Omnibus indicit bellum, post intulit et vim.
Finitimos regno spoliat, semper tamen ultra
Procedit, nec novit adhuc ubi sistere possit.
Possideat esto quicquid Tagus abluit undis
Et quod Bessus, Arabs, Astur rimatur et Indus
70
Quodque sub auriferis volvit Pactolus harenis;
Et si parrhasios domitet tua dextra Triones,
Auroram et Gades teneas; Thaprobana victa
Serviat et Nasamon Numadesque et zona perusta;
Denique si penetres nostroque ex orbe remotos
75
Viceris antipodas vel si quos terminat auster,
Vmbrarum dominum pallenti truseris aula,
Ieceris indomitus captivo brachia coelo,
Atque sua unammes Superi te sede locarint;
Feceris haec liceat commulatis omnia votis,
80
Plura tamen cupies, numquam satur ipse futurus.
Hoc quoque vanum opus est et non lustranda phrenesis.
Ecce ruit praeceps omni praelata furori
Improba stultitia haec, qua nulla insania maior.
Mentibus haec hominum tantum blanditur et offert
85
Vt trahat intrepidos durae violenta subire
Munera militiae et Martis tractare tumultus,
Innocuo foedare manus gladiosque cruore
Et vitam atque animam parva stipe vendere morti.
Audi, quisquis adis animoso pectore bella,
90
Haec primum impietas sese subeuntibus offert:
Est linquenda domus, genetrix, nati, uxor, amici.
Sive pedes vel aeques vel lixa, gregarius aut sis,
Sis ductor, sis rex, sit curae exercitus omnis,
Qua pace aut requie frueris, quum semper in armis,
95
Semper in ambiguo semperque laboribus instes?
Semper aperta subis discrimina, semper aperta
Cum nece pugnandum, fundendus spiritus et mens:
Nunc altos superas montes, nunc tendis ad arva;
Et modo valle lates clausus, modo flumina transis;
100
Nunc mare Tyrrhenum premitur fluctusve sicani;
Nunc sinu in Adriaco graviter spumantibus euris
Pugna ineunda tibi; sed mox tu curris ad Istros
Aut Antennorei vada sunt superanda Timavi,
Seu qua Baenacus seu qua Padus effluvit undas;
105
Vel qua Sapis arat, vel pinguia Ariminus arva;
Seu qua dura rigent picena et feltria saxa
Est sedes mutanda tibi semperque novanda.
Hospitium aedificas, cui mox tu subiicis ignes.
Nunc tuto ponenda loco, nunc castra movenda,
110
Nunc struitur vallum, nunc pontes, fossa vel agger
Nunc curantur equi, nunc impedimenta reponis.
Ponendae excubiae, vigilandum in nocte rigenti,
Exploratores statuendi, aut itur aquatum
Aut frumentatum, praedatum aut hostibus escam,
115
Aut numerus lustrandus erit legioque videnda;
Et modo praesidium mittis quandoque requiris.
Numquam deest quid agas, semper nova munia surgunt.
Nunc acies ac vis dictis, nunc ala globusque
Est alio vertenda loco, quacumque vocat res.
120
Nunc muros fabricae tormentaque bellica scandunt
Nunc agitas clausos, nunc obsidione teneris;
Aut struis insidias vel rhetia tendis in hostem;
Nunc certatur aqua, modo fit conflictus in agro.
Classica nunc stimulant torpentem, aut linquere signa
125
Irritant pavidos et vestigare latebras;
Ignea sulphureas nunc fundit machina glandes.
Quot scloppi et bombi, quot ibi descrimina vocum!
Hinc premis, hinc premeris, fugis hinc, hinc hostibus instas;
Nunc pateris vulnus, nunc hoc infligis in hostem.
130
Saepius et noctu dum paulum forte quiescis,
Ingruit armorum strepitus, clamatur ad arma:
"Arma, arma, arma cape, insta, firma, percute, perde,
Impete, verte, feri, spolia, rape, pelle, caveque,
Irrue, curre, seca, lacera; properate, volate,
135
Quanta ibi, - proh, Superi,- litui, tuba, tympana, cornu
Murmura diffundunt! Tonitrusque per aethera quanti!
Qualis ibi est feritas! Fusi quam larga cruoris
Copia! Quot gemitus! caedes bacchantur ubique.
Bellorum eventus dubii, sors dissona rerum".
140
Vinceris aut vincas, animo confusus et amens
Execrare Deum numen vel templa prophanas.
Vel tumidus fastu Superos nec daemona credis.
Talia quid, rogo, sunt, nisi mors, nisi fabula, ludus,
Taedia, cura, labor, praestigia, gloria fallax?
145
Sunt qui inter doctos primas asciscere parteis
Atque sibi solis sapientis nomina certent.
Haec hominum species quaedam dura, hispida, tristis,
Semper sola, vagans, secrete silentia rodens,
Obstippo vultu ac oculis et fronte recurva,
150
Palliolo vilique habitu barbaque verendi;
Se solos sapere insimulant solosque deorum
Nosse archana putant et vertice tangere caelum,
Mortales reliquos, umbras volitare furentes;
Quam bene delirant miseri quum fingere mundos
155
Innumeros audent, dum solem, sidera, lunam
Atque orbes alios veluti sub pollice tractant;
Vnde fluant imbres, tonitrus, vaga fulmina, venti;
Materies prima, ideae, seiunctaque forma,
Causarum series, privatio, quidve habitus sit,
160
Quidve actus peragat, quidve ipsa potentia possit.
Quid sit communis sensus, phantasmata, imago,
Pars memorans quae sit, vel quae res aestimat ipsas
Qui intellectus agens, cui nota potentia quis sit;
Quis retinet praxim, vel qui speculetur ad alta;
165
An ne movens pariter cum moto detur inesse.
Quis regat aethereos motus mundamque iacentem
An sors, vel fatum, casus, fortuna deusve.
Non aliter tales praesumunt reddere causas
Ac si praecipites illos clementia Divum
170
Truserit in terras suo quo sapientia grandis
Consuleret generi humano ne forte labaret
Stultitiae in lubrico; verum hos dum pandere tentant
Secretos sensus et singula semina rerum,
Effuso inseguitur deus et natura cachinno.
175
Sic, qui grande sonant sophos ampullosaque verba,
Sunt iocus in terris ridendaque fabula coelo.
Insidiosa vocat si te dialectica, si te
Argumenta iuvant mendaci tecta colore,
Circumagat quem vis ars ficta et blanda ligatrix,
180
Eludant stupidos tua docta sophismata sensus,
Subdola vafrities verborum structa paratu
Implicet attonitas mentes et pectora caecis
Involvat latebris, aciemque et lumina stringat;
Anfractu dubio pellax versutaque lingua
185
Nunc mera sub veri facie mendacia pingat
Demonstret rursus falsi sub imagine verum;
Has dum vel similes moliris saepe chimaeras,
Dum quaeris quid sit subiectum, copula, verbum,
Quid genus et forma est, species, distantia, quidve
190
Accidat, aut proprium est, totum, discretio, partes,
Aequivocum, univocum, substantia, terminus et vox;
Quis locus, aut situs est, habitus, quid passio, quidnam
Actio, quidque prior, postrema, illatio, sumptum,
Saepe neganda minor, maiorem saepe refellis,
195
Asseris en iterum, quod tu paulo ante negaras.
Et quia saepe cadit logicen nescire latine
Ipsa soloecismos, sub Barbara, subque Baroccho,
Sive Paralipton, Fapesmo, Frisesomorum
Congerit; o nimium pedecosa, o rancida verba!
200
Garritu at postquam longo altercantia tela
Concurrere simul temere, inconclusa furensque
Vtraque pars remanet, vulgi contenta ruentis
Plausibus. O superi, quam caeca insania mentes
Concitat humanas, et nescia vivere corda!
205
Tu gerras tandem populo mirante loquutus
Gerrae eris, et pariter fiet dialectica nugae.
Quisquis es usque adeo patiens, delirus, et excors,
Suscipias ut onus vel munera saeva docendi,
Quo iuvenum mores, sensus, animumque labantem
210
Assiduo cultu firmes, obtusaque corda
Ingeniumque ac vas lima meliore politum;
Quid sit opus videas. Etenim dum vile subintres
Officium, exerto clamandum saepius ore:
Nunc legis, aut relegis, variataque themata dictas,
215
Nunc decies dictata doces, nunc saepius idem
Improbus et petulans de re te obtundit eadem.
Nunc mimmos levitate refers, gravitate Catonem;
Nunc Simo, mox Biria est, subito tibi Davus agendus;
Pallada nunc simulas, nunc est simulandus amator;
220
Nuncque greges inter puerorum septus ubique
Noctua ut inter aves; struis hunc, modo corripis illum.
Percutis hunc ferula, colaphis hunc, huncque flagello;
Garritu horrisono surdus, defessus et amens,
Assiduo in ludo versaris pulvere mersus,
225
Pistrino at potius dicam, seu carcere nassae.
Denique nullum animal terris afflictius isto,
Nec magis est querulum, nullique immitior est sors.
Nam postquam ipse studens chartas evolveris omnes,
Stultus adhuc dubitas sit necne gerundia nomen
230
An verbum potius, seta est an lana caprarum.
Haec et multa simul fueris dum taedia passus,
Mingendi venia est, (parcas) et danda cacandi,
Et nisi stultitia haec misero solatia ferret,
Leniretque animum demulcens ora caputque,
235
Iam te praecipitem quoquam fortasse dedisses.
Nonne opus hoc vanum? Nonne haec sunt signa furentis?
Est quoddam huic confine genus, quod rhetoricari
Fertur, in hoc constant pictae commercia linguae.
Quicumque hoc studium sequitur, sua vertitur huc mens,
240
Totus et huc pendet, quo possit pectora suasu
Atque voluntates hominum in diversa movere,
Transformare animos, ut quod modo quisque volebat,
Nunc renuat penitus, nec se cognoscat eundem.
Sit genus omnivocum, variatum schema figuris;
245
Sit status, inventus, sint apta exordia, partes,
Effigies, habitus, facies reverenda, movensque
Cum motu faciles gestus, prolatio captans,
Vox, sonus, eloquium; sermo violentus et acer
Impellat quocumque velit, rursusque reducat,
250
In vultum faciemque aliam sensumque revolvat,
Ludificet, capiat, palpet, compellat, inescet,
Nunc trahat ad lachrimas, rabiem nunc concitet, et nunc
In risum gemitus, in planctum gaudia vertat,
Ampliet, imminuat, rursumque minuta resumat,
255
Diluat, iniiciat scrupos, ambigua tollat:
Non tamen ulla fuit tam florida lingua potensque,
Vlla nec est, nec erit tam blanda et picta loquendi
Suasio, quae valeat mortis mulcere sagittas
Ne te confodiant neve os, quod saepe solebat
260
Flectere mirantes populos quocumque vocaret,
Mutescat, subiens aeterna silentia. Sic te
Mellitos fandi modulos, artemque sequutum,
Et nugae steriles et fabula vana sequetur.
Si te Musarum cantus, si augusta Poesis
265
Detinet, obdura, patere, et mala ferre parato,
Algores, aestus, insomnes ducere noctes,
Ferre sitim, tolerare famem, durosque labores.
Si immortale cupis, si tu indelebile nomen,
Illinis aut chartas nugis, aut carmina cedro
270
Digna facis, quae docta probet censura vel acri
Iudicio placeant; haec dum meditaris, in alto
Pectore mille cadunt tormenta et mille furores.
Addis et immutas, adimis, vel adempta reponis;
Nunc legis, aut repetis, rursus repetita refellis.
275
Follibus assiduis semper fumante camino
Materiem recoquis, decoctam verberat instans
Malleus, et format, semperque retunditur incus,
Et toties eadem renovas totiesque recudis,
Vt prodire foras, solitumque relinquere nidum
280
Non liceat, denos ni sint excussa per annos,
Vnde oritur labor aeternus, cruciatus et angor
Dum mentis dubio piscaris verba meatu.
Si cantu Aonidas superes, fidibusque canoris,
Mercurium lingua, Charitesque et Pallada cultu,
285
Sique tuas foelix chartas opulentia linguae
Pingere et innumeris certet ditare figuris,
Sive voles carmen deducere paupere filo
Seu teneas medium, curras seu gurgite pleno,
Sermo potens valeat quocumque inflectere cursum,
290
Et florere nova semper sub imagine, quid tum?
Quid tandem? Quum sit nisi fabula tota poesis
Fabula carmen erit, simul et tu fabula fies.
Artem aliam Deus et rerum natura repertrix
Instituere sacram qua languida corpora morbo
295
Eriperent quovis, propriae reditura saluti.
Haec tibi si placeat, placet ars quae digna polito
Ingenio sapiat quodcumque humana sapit vis;
Omnia aperta tibi quidquid medicina recondit,
Intima naturae vel rerum pondera noris.
300
Hippocrates fias, fiasque Machaone maior,
Quas et Phillirides vel quas Epidaurius herbas
Noveris et quidquid praesagus novit Apollo;
Sisque salus orbi; fas sit tibi ducere ab orco
Extinctos homines iterumque animare sepultos;
305
Nomen, opes, famam cumules hac arte perennem;
Sed quoniam dulcor de vertice prodit eodem
A quo et amarities, series quam longa malorum
Mixta voluptati parvae est, incommoda multa
Sunt subeunda tibi, subeundi mille labores:
310
Volvendi assidue libri semperque studendum
Quae noceant aegris, vel quae sibi pocula prosint.
Dum pascis ventrem, dum mitra vina resugis,
Dum gratus sopor est, dum molliter ipse quiescis,
Nuncius ecce fores pulsat medicumque requirit,
315
Accelerare iubet, iam properare, venite,
Rumpitur aegrotus, iactat vexata dolore
Membra toro, moritur. Surgendum nocte dieque,
Tangendi pulsus, aut olfacienda mathella est;
Suntque paranda cito anthidota et cathapotia mille,
320
Pharmaca, pyriases, fomenta, enchrista, malagma,
Turundae, emplastrum, strigmenta, amuleta, trochissi;
Nunc curanda pthysis, causon, nunc emitritheos;
Nunc stupor, aut spasmus, mirmecia, pustula, phlegmon
Pappula, tonsillae, vel psora, epinyctides, antrax,
325
Tormina, vel ramex, vel sincopis, encherocellae,
Nausea, pituita et mentagra, algema, synanchis.
Feceris at postquam quicquid iubet ipsa medendi
Norma, nisi valeat subitoque revixerit aeger,
Murmurat insipiens vulgus linguaque loquaci
330
Obloquitur de te, convitia talia iactans:
Hei mihi, quam stultum est medicorum credere nugis!
Quom saepe hos videas morbo laborare molesto,
Pallere assidue, vultuque referre cadaver,
Nec sibimet proprias, aliis prodesse nec artes,
335
Quare nulla suis succis adhibenda fides est,
Quum raro prosint lateatque abstrusa sub his mors.
Adde quod est gravius, versari semper oportet
Inter funestos, inter contagia morbi,
Solari afflictos semperque levare dolores.
340
Nec nasum crispare licet, stimulante cachinno,
Si quandoque furit vitiatis sensibus aeger.
Hic labor, hoc studium quidnam nisi fabula vana est?
Quoddam aliud studium tacitus transire parabam,
Ne mihi clamoso strepitu pertunderet aures;
345
Sed tot cautelis laqueat, tot funibus et spe
Me ligat incautum, circumvenit atque capistrat
Elabi ut nequeam quin de se paucula cantem.
Seu bona seu mala sint, parcant quocumque ruat sors;
Aestuat haec semper rava et verbosa propago
350
Eruscare aliquid quo lites suscitet; hae si
Defuerint, format, gignit, disseminat, armat,
Orditur trama, semper nova stamina texit,
Committit sotios, itemque agitare parentes
Cum natis stimulat, sancto quoque foedere amicos
355
Dissociant iunctos, fratresque lacessit ad arma.
Et cuicumque fores pulsat qui consilium vult,
Aurea verba dabit, vincendi nutriet hunc spe,
Dum modo quod rapiat misero videt esse clienti,
Arridet, palpat, suadet, blanditur, inescat,
360
Pollicitis ditat largis, redditque beatum.
Dicturus causam dum venerit ante tribunal,
Intonat exclamans, infrendit, vociferatur;
Incedit tumidus grandi cum fasce librorum
Dirigit huc aciem, studioque intentus in uno est
365
Vt parti oppositae tragulas et rhetia tendat,
Consulat ambabus, partes emungat utrasque.
Et modo defendat rectum (raro tamen id fit)
Nunc fronte obdura rigidaque tuetur iniquum,
Credulus interea litis sectator et in spe
370
Dependens totus loculos exenterat ipsos,
Patrono infundit nummos iterumque refundit.
Longius hinc lites dempto iam fine trahuntur,
Dum superest aliquid succi, quod torqueat inde.
Tun igitur leges nodosaque iura Quiritum,
375
Tun passus dubios et caeca aenigmata discis,
Tota nocte vigil sinuosa volumina tractas
Vt discas spoliare tuum sub mane clientem,
Fallere vel viduas, pupillos pellere tecto?
Duxeris ambiguos sensus quacumque vocat res;
380
Componas melius lites et acutius omni;
Emeris armentum, vineta et praedia, villas;
Denique numatus montes congesseris auri,
Quae postquam fueris studio properante secutus,
Non labor hic vanus? Non haec insania grandis?
385
Insuper ingenita est dementia tanta quibusdam
Vt totum absumant tempus, dum vita superstes,
Mensura et numero semper renovando figuras.
Qui sunt tam fatui capitis vacuique cerebri
Metiri ut sperent quam lata palatia caeli,
390
Quantum conclave est, divini ubi sancta senatus
Turba coit, superi quam lata anabathra theatri,
Quanti solis equi, quam lata epicedia lunae,
Quam Veneris distent violaria Adonidis horto,
Quam Iovis intersit thalamus Iunonis ab aula,
395
Quamque vireta deum, quam longe silva nemusque
Saltibus elysiis distent. Proh, stulta laborum
Congeries! Et cur non haec quoque scire putetis
Quam Iovis os latum, quam lumina, nasus et aures?
Dic, rogo, ob hoc numeros, geometrica signa, mathesim
400
Sedulus ediscis quo tu haec tam frivola noscas?
Respondes quod non; sed te meliora studendo
Quaerere; quam centro terrae distantior absit
Summa superficies, cadat et distantia quanta
Inter utrumque polum, quantave indagine tellus
405
Discrepet a Superis, quam latum Doris ubique
Protendat gremium, quam longo ducta recurrant
Sydera circuitu, quo motu pulsa vagentur,
Quod spatium admittant aspectus, signa, planetae.
Caetera quae id genus sunt te ardenti exposcere voto.
410
Esto, age, cuncta tibi nota et manifesta patescant.
Quid perpendiculum, radius, quid regula, punctum,
Linea, et anfractus, facies, diametra, figurae,
Schema, pararellae, ac ergastica, prisma, chelyndrus,
Pyramides, rhombus, quadratus, sphaera, columnae,
415
Angulus, occedros, cubus, ac anagrapha, trigonus,
Pondera, mensurae, dodrantes, uncia, sextans,
Scripulus, et siliquae, semissis, drachma, duellae,
Sextula, sicilicum, centussis, mina, talentum;
Tessera quid capiat, sextarius, amphora, mistros,
420
Emina et modius cyameque et cotula, congi;
Quid teneat digitus, quid palma, vel uncia captent.
Sextaque, pes, cubitus, passusque, decempeda, clima;
Quantum sit stadium, centuria, iugera et actus.
Noveris an tellus sit concava sitne globosa,
425
Planane, vel forsan sicut pila forma rotunda;
Deliquia an solis populo vicina Britanno
Aurorae cives videant, an facta sub ortu
Incola Iuvernae postremaque littora cernat;
An populi medii, quos fascia continet ardens,
430
Diversos videant ortus, ac sydera cuncta;
An ne pares luci comprehendant currere noctes;
Bisque hyemem rigidam vel bis patiantur et aestus;
Cur brevis in pharia Meroe, cur longior extet
Occiduo sub sole dies an, nube remota,
435
Lumen ad arctoum penetret gens nata sub austro.
An qui parrhasio sublimi in vertice degunt
Antipodum subolem (si qua est) et limina spectent;
Non tamen inde tuae, nosces spatia ultima vitae.
Namque ignota tibi mors insidiosa latensque
440
Improvisa aderit quae te nova signa, novasque
Mensuras doceat, quam lata est cymba Charontis,
Quantaque sunt stygio plutonia regna sub antro.
Incola sic foveae restas mensorque sepulchri.
Denique nil aliud de te nisi fabula, fumus.
445
Sin vero aethereos sensus praesagaque caeli
Sydera in humanos multum facientia casus,
Divinosque aditus penetrare et nosse putasti,
Tunc bis te stultum dicam, bis mente carentem.
Quid bis? Immo quater deciesque es stultus et amens,
450
Mortalis quum sis, quaeras secreta deorum.
Num quid tantum audax, tumidus mentisque supinae es
Vt caelo caput insertes et more gigantum
Quod proprium est Superis, violens arripere tentes?
Dic, insane, precor, dic, o vanissime, quonam
455
Edoctus pacto fueris quid sydera donent,
Quid tollant homini, quae sunt mala, quaeve benigna?
Num Superum cuneos scandens per inane pense
Consuleres quo tu stellas et numina Phoebi
Quid statuant de sorte hominum? Vel sydera credam
460
E proprio disiuncta loco venisse per orbem,
Vt tibi monstrarent praesagia sancta Deorum?
Quid contra inculcas afflatos luce superna
Astrologos servasse diu lucentia caeli
Lumina, dum cursus facerent facerentque recursus,
465
Et varios inde effectus didicisse secutos,
Propterea pinxisse suis miracula chartis?
Inflati at potius fumoso numine Bacchi
Atque mero attoniti nugas praxere patentes,
Quae ignarum caperent vulgus dum nosse futuros
470
Se putat eventus rerum; tam caeca sua est mens
Tantaque credulitas ac spes tam prona fidesque.
Esto, age, vera sit ars (quamquam veram esse negarim),
Si praescire cupis cuiquam quid spondeat astrum,
Insurgunt toleranda prius fastidia mille,
475
Dum reperire studes quae stella horoscopet et quae
Sit domina, aut quaenam fuerint hylegia, quemve
Dixeris ad cocodem; vel qui statuantur aphaetae,
Quae pars fortunae, quae solis, quae loca Phoebes,
Errones lati quam sunt, eclypthica quanta est;
480
Absides et quanti, quanti orbes, quanti epicycli,
Authisia et quae sint, quae sint monomiria, partes.
Dum modo metiris, numeras modo, colligis, aufers,
Dum restas dubius, perplexo examine pendens,
Falleris, insanis, erras, et totus in ira,
485
Fermentum totus tabulas et scripta rescindis,
Tunc nova cura oritur, semper nova taedia surgunt;
Et ni affixa comes fuerit patientia, fallax
Iudicium facies, vero quod longius absit.
Sed quae nam levior referas, quae insulsior ista
490
Stultitia esse potest quam quod reptare fateris,
Per caelum pecudes, tauros, delphina, leonem
Vrsosque et lepores, capras, chirona, canesque
Aurigas et equos et cancrum, scorpion, angues;
Caelicolae tanquam servent armenta gregesque.
495
Cur quoque non asini caeli super astra locentur
Ruditu ut plaudant quoties ascenderit illuc
Oleniae astronomus quo mulgeat ubera caprae
Seu quo longa nimis phryxeia vellera carpat,
Aut videat morsu si leserit ursa Boutem?
500
O caput exhaustum, dic, o vanissime, nonne
Turba deum pavitans tam grandia monstra videndo
Se daret in praeceps caeli declive per altum?
Sic tu deliras sanus, si forte putasti
Innixus terris Superum terebrare latebras.
505
Nonne haec inscitia est risu celebranda perenni?
Arte sub alchymica referam vesania quanta est
Quantum homo sit demens ut speret posse metalla
In speciem mutare novam; et sic fixa resolvi
Foedera naturae, nullum varianda per aevum.
510
Dum parat hanc sacram longis ambagibus artem,
Materiem primo fermentum elementaque mixta
Conterit et totum cogit sub corpore corpus.
Hinc condit vitrea ferventem pixide massam,
Innumerosque struit varia sub lege caminos;
515
Post igne assiduo solvit resolutaque durat,
Nunc iterando vices, rursum durata resolvit;
Nunc lentos adhibet, gravius nunc duplicat ignes,
Follibus assiduis sufflat semper rursusque resufflat.
Nescius et variis confundit singula rebus,
520
Abluit, humectat, purgat, madefacta resiccat,
Hinc coquit et recoquit, despumat, contrahit, auget;
Et modo ridet opus, modo flet, modo dormitat, aut net.
Nunc tepet, aut bullit, fumat, vomit atque tumescit.
Nunc aqua fit pulvis, nunc tellus sicca fit unda;
525
Aere nunc ignis, nunc flamma nascitur aer;
Ignea nunc terra est, subito fit terreus ignis;
Hinc iterum mollit, vegetat, vegetando maritat
Vertit et in calcem, siccoque vapore fugato,
In liquidam transformat opus, mox figere tentat.
530
Sic modo materia haec moritur, modo viva resurgit;
Frigida sed postquam coeunt sotiata calori,
Concipit, est pregnans, peperit, modo menstrua sentit.
Denique quum tracta hinc essentia quinta videtur,
Dum tibi rem factam credis iamque esse creatum
535
Elixit, lapidem te sublimasse beatum,
Qui iam non lapis est, sed re pretiosior omni;
Dum te foelicem, dum montes concipis auri,
Dum dubias sectaris opes, dum perdis avitas,
Dum nihili sotios pendis dumque ultima rerum
540
Secreta invenisse putas et tangere caelum,
Et dum sulphur oles faciem fuligine tinctus
Fornaces inter versans et fumida tecta,
Dum paris et risum cunctis, ut fabula vulgi,
Ampulla aut crepuit nimio liquefacta calore
545
Aut male compositum corpus mala semina iacta
Non bene concipiens miserandum fecit abortum.
Vnde stupor totus, tristis, confusus, et exspes
Nil reperis praeter carbones, sulphura, vitrum.
Sed te adeo lactat mellita et dulcis alit spes
550
Vt neque te impensae pigeat coeptique laboris;
Immo novi quicquam tentat tua prona voluntas
Quo se iterum ingenue fallat graviorque priore
Impostura sibi geminata fraude novetur.
Hinc tu delirus sperans reperire negata,
555
Et male ducta prius meliore claudere fine,
Pertentas alios aditus, dum parva perit res,
Omnibus absumptis, non est novus unde caminus,
Materies, fornax, folles, et vasa parentur.
Sic, stulte, periit totum, quod pauper habebas.
560
Quod capere et falso iam te exegisse putasti,
In cineres versum est; at, quem tu carcere clausum
Credideras, abiit, sumptis Cyllenius alis.
Talia dum patiens peragis deliria nonne,
Nonne tuus, quaeso, labor insanire vocatur?
565
Daemonas horrebam nostros intrare libellos,
Nominibus stygiis dubitans temerare poesim,
Ne mea, quae incautas hortatur ad aethera gentes,
Musa procax nimium misceret sacra prophanis.
Affuit heic magica princeps Zoroaster in arte
570
Supplici voce petens primo, dehinc fronte supina
Se mihi fracturum calamos et plectra minatus,
Ac se tracturum Furias e faucibus Orci
Quae mea dilacerent viroso carmina dente,
Ni scribam in magico est insania quanta paratu.
575
Accipe, quando ita vis, prodi tua noxia vota;
Hoc erit inditium, stolidae haec praeludia mentis.
Consulis ipse prius Nursinae templa Sibyllae,
Ipsa foret veluti stultorum numen et ara,
Dux, comes, assistens, consultrix, sola magorum
580
Conscia stultitiae, quos ridet mundus et aether
Totaque furva phalanx, quam terrae viscera condunt.
Sed, postquam vates libros vestesque sacravit,
Infera dum properas ad te mala monstra vocare
Seu tu sydereos, seu quos complectitur aer,
585
Vel quos unda vehit, quos tellus sustinet in se
Daemonas ipse voces, seu quos inamoena tegit Styx,
Praecipuum sydus servas et tempus et horam.
Cantati codices primo, exorcismus, et arae
Victima, verbenae, lauri, sacra tura parantur
590
Candela atque focus, gladii, simulachra, figurae,
Ac vigilata diu penthacula, signa, character,
Chandariae et vestes, fumigia, virga, sigilla;
Colligis et gramen lunae sub sydere certo,
Quod Rhodos, Anthedon peperit, quod Thessala tellus,
595
Quod tulit et Colchos, gelidi quod Phasidos arva,
Quod novit Glaucus, quod folia sagaque Circe,
Quod Medea furens magico sub murmure carpsit.
Tunc mane ad solem versus cum veste recincta
Vertice velato, terrae deflexus adoras
600
Numina vana deum, coluit quos caeca vetustas;
Ore preces tremulo fundis, cantuque prophano
Mente sub attonita Phlegetontide valle revulsas
Attrahis Eumenides, damnatumque elicis agmen.
Quod si non veniet primo quartoque vocatum,
605
Ingeminas iterum cantus, cantata recantas,
Hoc uno arguitur tua quam delira furit mens.
Tam fatuus cum sis, tam vecors, credulus et tam
Vt fore confidas Acherontis numina regni
Ad iussus ventura tuos. Quid desipis amens?
610
Non homini obsequitur daemon, quia sola potestas
Haec venit a Superis, sunt haec negocia divum.
Esto, age, det caelum super hos sua iura vicesque;
Flamma tibi et tonitrus fulmenque et ventus et imber,
Pareat, atque Hecate, quae habent et numina Manes,
615
Imperio stimulata tuo, sint prompta vocanti,
Carminibusque tuis tumulo defleta resurgant
Corpora, decurrant labentia sydera caelo,
Ad fontes redeant proprios vaga flumina retro,
Per iuga transcendat pontus, super aequora montes;
620
Marmora rupe caves, vellas et robora silvis,
Confundas hominum mentes, linguasque ligato;
Te fera, te piscis, volucres te sponte sequantur,
Qualibet implumis volites super aethera tutus;
Denique sis quodvis et te tua vota secundent.
625
Quid tum? Mors veniet, quae te, quas saepe vocasti,
Transferat ad Furias, ubi sis subiturus amara
Stultitiae tormenta tuae, poenasque daturus.
Haec non praecipua, haec non irridenda phraenesis?
Nunc ad te propero, qui sancta archana deorum
630
Coelestesque aditus quaeris mentisque supernae
Inter nos sensus, sophiae quos charta beatae
Explicat et cui sunt divina volumina cordi,
Vt populum doceas clarum discernere solem
Rebus ab umbratis, distet quid devius error
635
A vero et vitiis virtus, a crimine merces;
Vtile quod sit iter, quo limite tendat ad astra.
In templo quoties vis semina spargere sacra,
Vel tuba, vel praeco, sive illa sonora metalli
Concava materies, anima est cui ferrea pendens,
640
Excelsa ab turri longo detracta capistro,
Invitat gentes sonitu, dehinc pulpita scandis.
Sed quum sancta fides, doctrina et dogmata Christi,
Et scripta in tabulis, quae continet enthea Mosis
Pagina et hii monitus, quos claudit epistola Pauli,
645
Et quae sancta cohors coelesti afflata calore
Scripsit ad abstrusas penetrantia verba medullas,
Debeat esse tuus sermo et tenearis obire
Hoc solum munus penitusque huc tendere gressum,
Stare et in hoc totus, possis quibus artibus et vi
650
Inflammare hominum affectus humanaque vota
Hoc unum ut studeant superas contendere ad arces
Praemiaque aethernae patriae praeferre caducis,
Virtutem amplecti egregiam vitiumque fugare,
Perpetuamque horrere necem poenasque malorum,
655
Gaudiaque et requiem Regni superni,
Talibus ommissis, ut nil facientibus ad rem
Niteris hoc uno totusque huc tendis et instas
Texere materias grandes secretaque coeli
Arte aperire nova populoque placere sedenti:
660
An ne sit aethernus mundus vel factus et a quo,
Incipit an semper vel semper desinit esse,
An sint cuncta simul, certo vel tempore creta;
Materia an forma est, dederit quae exordia rebus.
Impius at si quis neget hoc, an forsan oportet
665
Esse Deum monstrare an haec notissima sit res;
An possit non esse Deus vel desinere esse.
An sit et hic solus rerum dominus, pater et rex.
An Monas in Triade est, an sit substantia simplex;
Simplicitas qualis, quae forma et quae sit imago;
670
Nomina cur tria sint et sit tamen una potestas,
Vnus honos, unumque decus, par gloria, virtus.
Quid struat aut quid agat, spernatne an cuncta gubernet,
Deserat an potius causis servata secundis.
Casibus anne novis subito, an providerit ante.
675
An mala permittat, Summum quando Ipse Bonum sit.
An caelum et tellus animataque sydera vivant.
Vna ne corporibus cunctis an plurima sit mens.
Quantaque forma animae, quaenam proportio, quae vis,
Spherica an harmonica est, numerusve an sanguis et aer
680
Qualis et existat mortaleis ante cavernas
Quam subeat vel qua subeat, qua parte recedat.
Si sit coelestis, cur saepe angore prematur,
Si melior post fata status, cur ipsa relinquat
Invita hos artus, portum subitura beatum.
685
Aeterna an ne siet mundique ab origine creta.
An ne novas sator usque creat quas fundat ad ima
Atque in membra pluat quas mox, hac fece relicta,
Evocet ad Superos, an sub nova corpora condat.
Nunc de virgineo conceptu plurima fingis,
690
Quae nec scire datur, nec sunt recitanda theatris.
Disseris aut quid sit numen, quod saepe per aras
Obtulit admirans per mystica verba sacerdos.
Qua ratione luant et qua pia vota sequantur;
Quos deus a se abigit, vel quos praedestinat ad se.
695
Quod multo antevidet vel sit mutabile vel non.
Nos fore damnandos si praesciet unde trahamur
Hoc perferre malum, si libera nostra voluntas.
Haec et plura simul dum tu tam grandia tractas,
Confugis ad varios testes, quis credere quicquam
700
Non licet, adducis sedas enormia monstra
In canones sacros divinaque iura serentes.
Dumque in Aristotelem, Averroim, Scoton, inque Platonem
Fundamenta iacis, vel dum tua somnia narras,
Incautas hominum mentes ignaraque corda
705
Multiplici dubio variisque ambagibus imples.
Denique quo indocili turbae videare sapisse
Rhetoras, historias et picta poemata, leges,
Quidquid et astrologi fingant, recitabis ad unguem.
Et modo dulce canis, nunc fles, nunc ordine verso
710
Fabellam texis, quae risus excitet, inde
Invehis in vitium, sudas et voce sonora
Acriter exclamas et verba minantia fundis.
Quod nisi sint monitus, paucorum vota precesque
Et mundum et Superos, ruituraque sidera passim,
715
Ceu super ipse humeros excelsa cacumina caeli
Sustineas, ut Atlas, ne moles decidat ipsa.
Tam bene et Elysios pingis stygiasque cavernas,
Nigrantes Erebi tegetes poenasque nocentum
Versatus tamquam fueris cum gente prophana
720
Tartarea sub nocte diu vel forsitan illic
Conductas teneas sedes, et manibus ipsis
Est data certa fides illuc te velle reverti.
Haec tu dum rudibus tam mira stupendaque iactas,
Te asserit esse deum vulgus, miratur, adorat.
725
Hinc tibi si artocreas poterit vel mittere turdos,
Chortis aves, leporem, genialis munera caenae,
Oscula vel pedibus manibusve infigere sanctis,
Tangere vel saltem tunicam putat esse beatum.
Tunc tibi bellus homo es, nimium tunc credule gestis,
730
Inde tibi surgunt obstippo in vertice cristae,
Sedeque sublimi positus, fortasse videris
Coelestes penetrasse globos, tumidumque supremo
Insertare caput coelo, populumque iacentem
Reptare ut pecudes per humum. Dehinc pectore ficto
735
Deflere efflictim simulas graviterque dolere
Illorum inscitiam grandem vesanaque corda.
Non tamen interea suasu tua lingua potenti
Fructum aliquem pariet, tanto exagitata labore;
Sed tu, qui populo mera nugamenta dedisti,
740
Colligis et mugas vanoque e semine iacto
In campos steriles nascetur fabula vana.
Pallida gens quaedam stygiis elapsa cathenis
Vnguibus ad praedam exertis et dente rapaci
Approperat chartas nostri foedare libelli,
745
Inficit atque olido funestat omnia tactu.
Thesauros inhians grandes, semperque parandis
Divitiis vigilans, mentemque animumque prophano
Applicuit rerum studio, dum tota rapinae
Intenta et prona est; dum massam concipit auri,
750
Omnia rimatur, divexat, miscet, adurit,
Aggerat et cumulat semperque incude parata
Excudit numos grandi quos iungat acervo.
Nunc emit aut vendit, fraudat, permutat et infert;
Et modo quod debet, solvit; modo decoquit et nunc
755
Ingeminat lucrum, queritur nunc perdere sortem;
Nunc merces laudat, mentitur, peierat et mox
Quantum crediderit, quid dent armenta gregesque,
Praedia quid reddant, quid foenus, quidve tabernae,
Debeat et quantum signat, signata rescribit.
760
Nunc legit aut abacos, sua nunc monumenta tenentes
Sumit ephemeridas et, singula quaeque revolvens,
Multiplicat, numerat, summat, partitur et aufert.
Sic misera insanit, curis mordetur habendi.
Numquam pax animo est, nec mens, nec corda quiescunt.
765
O nimium declive genus coeloque rebelle,
Gens mala, gens petulans, gens improba, gens fera, gens trux,
Illusa ac demens et spe nutrita fugaci,
Dum nimium properas votum complere nephandum,
Nil penitus fatum reputas, nil sydera posse:
770
Tu neque naufragium, fluctus, neque fulmina, ventos,
Nec pluvias metuis, glaciem, mare, tela, procellas,
Omnia scrutaris, nulla intentata relicta est
Nulla ignota tibi regio, loca nulla, nec urbes.
Nunc petis aut Gangem, nunc nigri Memnonis oras,
775
Rursus et occiduos Iuvernae littora fines,
Nec contenta satis nostro procul orbe remotos
Curris ad Anthipodas madidos pluvialibus austris,
Vnde pedem referas, oneratis navibus auro
Plena sit ut census numquam saturanda vorago,
780
Quod postquam grande es fortunae munus adepta,
Dum nimium tibi stulta places, dum fronte serena
Sors iucunda favet, tecum dum blanda iocatur,
Ebria divitiis, fallaci capta nitore,
Gens humana tumens, pleno ventosior utre,
785
Nescia amicitiae vultuque elata supino
Quot miseris delusa modis, cohibere volatus
Tanquam effrena tuos nescis, moderamine nullo
Praecipites currunt sensus ac prona voluntas.
Hinc tu nil pendens superi decreta senatus,
790
Esse Deo similem vel si quid maius habetur
Dum te, stulta, putas, caelumque Acherontaque rides.
Inde inopum spoliis, mercede ac sanguine honusta
Auro scorta tegis vel te Ganymedis amores
Dilapidant miseram vel sors damnosa fritilli;
795
Aut rapiunt pingues, quae sunt tibi parta, popinae
Seu tibi mente subit regnandi innata potestas.
Si caput est igitur scelerumque pecunia radix,
Si parit omne nefas, si nil nisi triste propinat,
Quid cumulamus opes vitiis alimenta daturas?
800
O funesta fames auri, o male sana cupido,
Quo properas cursu infreno, meta relicta?
Invenies quo fessa cadas, saturata resurgas?
Spem vanam, vanum o studium, vanosque labores!
Quidquid moliris studeas, mediteris, et optes,
805
Quid nisi stultitia est afflictio poena dolorque?
Est quoque quoddam hominum genus, insanissima ples,
Semper inexhausta tumidaque cupidine flagrat
Aedificare aliquid: nunc calcem, gypson, harenam,
Nunc cementa parat, lapides conducit et infert;
810
Nunc parium marmor, nunc saxa laconica, ophitim
Nunc trahit ilyrica grandes de rupe columnas,
Construit, aedificat, rursus quoque diruit illud,
Nuncque rotunda quadris praestant, nunc quadra rotundis,
Hostia, propyleon mutat, tabulata, fenestras,
815
Atria, thiridion, pseudothyra, limen, et anthas;
Nunc renovat xiston; podium, atque triclinia, scalas,
Nunc distincta micant variis asarota figuris.
Nec modus et finis, donec male sanus et exspes
Non habet unde famem pascat, nec tecta, nec aedes,
820
Nec tegetem, in qua habitet; postremo hunc frustra rogantem
Quilibet oppedent, sic cunctis fabula fiet.
Consulto intactos quosdam mea plectra relinquunt,
Horum ego quum pars sim numeroque ascriptus eodem,
Vlcera ne tangam posthac dolitura quibusque.
825
Me tamen invitum stimulat, licet ipse negarim,
Sancta sacerdotum synodus, reverenda, pudica,
Vt referam de se iactent quid murmura vulgi,
Parcere promittens, culpamque remittere scriptis.
Pace tua sacrata cohors haec paucula (postquam
830
Sic vis et mandas) quamquam sint dissona sacris
Ordinibus calamo flebit mea lingua gementi.
Vos quia sal terrae ac aliis exempla daturi,
Hoc queror, hoc doleo quod pars bona nulla penes vos
Nullae virtutis facies, vestigia nulla
835
Moribus apparent vestris probitatis honestae.
Ni sanctum officium, si quis tamen illud ad unguem
Saltem aut perplexe, aut mutilo sub murmure dicat.
(Hos tamen excipio, Veneris quos improba flamma
Non coquit illicitae, sed casta ac integra vita,
840
Sanctaque relligio vere facit esse beatos).
Quale ego vidi odium inter vos, qualesve sagittas,
Invidiae stimulos et tela latentia condi!
Non ferro rem agitis, sed subdola machina linguae
Tamquam aries famam ficti subvertit amici.
845
Finguntur vultus hilares, mellitaque verba,
Abtrusa at latitant caecis mera toxica fibris.
Nunc grandem incusat minimus, minimum modo grandis:
Ille dolet decimas, quod partius exigat et quod
Tam male respondent positi sub foenore numi
850
Quodque parum reddant segetes et semina iacta;
Hunc premit ambitio ductum popularibus auris,
Hunc amor infrenus, rerum hunc lymphata cupido.
Hunc damnosa gulae numquam satiata vorago.
Pusio vel scorta hunc, hunc thessera destruit anceps.
855
Hic decus et famam, viridem cupit ille galerum.
Cardineo hic ambit numerari ex ordine primus,
Hic diadema triplex votis intentus anhelat.
Non animas populi curant nec templa deorum,
Sed quid reddat ager, sola haec atque unica cura est.
860
Sic, miseri, assiduis mentem cruciatibus aegram
Obrutaque innumeris semperque agitata procellis
Corda vehunt, fluctu vario impellente quietem.
Atque ita quanto animo cupidi maiora volutant
Tanto maiores stulti sunt, fabula maior.
865
Inde cucullati fratres, devota deis gens,
Egressi claustris facie vultuque verendo,
Confessis manibus poscunt ac voce remissa
Illos ne sileam penitus tacitosque relinquam.
Annuere his volui, sic me cogentibus ipsis.
870
His tantum exceptis alti queis numina caeli
Divinum inspirant ignem et qui ducere vitam
Coelestem in terris, mortalia dona perosi
Nituntur, prorsus vitiorum nube remota,
Charta loquax igitur diversos nacta colores
875
Quos penes esse nihil nisi foedum et turpe videtur,
Hos pinget quanto poterit moderatius, esse
Nil mage dissimile affirmans incertius et nil
Nilque magis varium nihil et difformius illis.
Vtitur ille nigris, ast albis vestibus alter,
880
Hii pedibus nudi incedunt, gerit ille cothurnos,
Fert crepidas alius, soleas vehit ille salignas.
Carnibus hic parcit, saliares devorat alter
Regalesque dapes, liquidas hic ebibit undas,
Gnosiacis alter vinum de vitibus haurit.
885
Hii tenui victu cruciant, aliique saginant
Corpus et omnigenis constipant piscibus alvum.
Socratis hic sequitur mores, agit hic Epicurum.
Mordentem hic Cynicum, mutos hic pythagoreos.
Haeresis hunc dubium damnat, sapit iste maranos.
890
Hic maumethistas, recutita hic sabbata servat.
Hic negat esse deos, numen negat ille triforme.
Verum, o proh Superi, siquis sua claustra subiret,
Quas ibi non cernat curas, portenta dolosque,
Quae mala, quos morbos animi, quae crimina saeva!
895
Sic male distorquent miseros ut mente soluta
In scelus omne putes iurasse et, foedere rupto,
Conspirasse simul leges temerare deorum.
Livor at impense hanc mordet quod doctior alter,
Quod Prior aut Abbas, quod Custos, quodve Minister,
900
In genere et specie quod praesidet omnibus unus.
Rumpitur hic rursus quod plura absorbeat alter
Fercula, quod caenet large et maiore catino,
Quod ganeata voret, tunica meliore fruatur,
Plus habeat fidei vel lingua potentior adsit.
905
Subdola, ficta, latens, gens haec capipendula, casu
Si vultu obstippo caperata aut fronte per urbem
Incedat, vulpes agni sub pelle recondi
Obiicient, at si rasa cute sive supina
Prodierit facie lascivos atque petulcos.
910
Vnum illud gravius sileo quod relligionem
Relligio insequitur, sectam quoque secta perodit.
Sed sua cuique placet, aliena ut ludrica damnat.
Tot sunt sacrorum ritus, quot claustra reguntur
Ordine sub vario, cui tam variata voluntas,
915
Factio tam varia est varia quam veste teguntur,
Namque sacerdotum coetus et carpit et odit
Tot quot sunt fratres, quocumque sub ordine degant.
Augustina phalanx acuit mala spicula contra
Servorum nigras acies, rursus niger hic grex
920
Subsannat quoscunque videt sub vestibus albis.
Hinc benedicta cohors illos, queis regula nomen
Indidit, allatrat et morsu et dente canino,
Hi laniant monachos monachique odere coletas.
Dictus et Observans odio insectatur utrosque.
925
Inque Minoritas iactant fera tela Thomistae,
Qui sibi tam docti tam sancti tamque beati
Apparent, itidem ut iubeant nos credere quod sint
Et docti et sancti, quum nil simulatius ipsis.
Tertia progenies spuma conflatur ab omni
930
Gens inimica deis, stygioque invisa profundo.
Denique post varios casus, tormenta, labores,
Mille odia et curas, vivens an funera passus,
An bonus an ne malus, vestis sit nigra vel alba,
Tot quot sunt fratres, ipsi quoque fabula fient.
935
Nunc maiora canam plausu comitanda sonoro.
Sunt homines adeo fatui, titulisque tumentes,
Vt dum corpus adhuc mortali in cortice vivit
Affectent (quamquam sit nulla insania maior)
Coelicolas fieri et superos numerarier inter.
940
Haec dea stultorum stulte cupientibus affert
Praenomen clarum, cognomina, nomen, honores,
Divinos cultus, statuas, aramque focosque.
Haec homulum nauci, et sceleratos saepe tyrannos,
Haec tot semideos finxit quos Graecia mendax
945
Inter coelestes sublimi in sede locavit.
Ni foret haec eadem cretaeis Iupiter antris
Staret adhuc, nivei gereret vel cornua thauri,
Vel nunc esset olor, nec coeli sceptra teneret.
Profuga Saturni dura et miseranda senectus
950
Vitam ageret tenuem latiis inclusa cavernis.
Mars simul atque Venus factis ex aere cathenis
Hactenus haererent capti complexibus ipsis
Turpiter et fierent ambo nova fabula caelo,
Pasceret et Phoebus vaccas sub rupe Pheraea
955
Et latitaret adhuc genitoris in inguine Bacchus;
Isis et in nivea Iuno mutata iuvenca
Pasceret in phariis nunc utraque saltibus herbas;
Vulcanus coqueret ferrum liparaea per antra,
Alcides hydram vel grandia monstra domaret
960
Atque intra tegetes coleret sua Roma Quirinum.
Vile fuit quondam genus hoc nec pascere dignum
Armenta aut capras divum, sed credula turba
Omnia mirantis vulgi ac insania praeceps
Hos dedit esse deos caeloque intrusit et astris.
965
Quid tandem, o miseri, querimur graviterque dolemus,
Si mortale genus sit fabula? Fabula quidquid
Cernimus inclusum spatiosa indagine mundi.
Fabula terra, nemus, silvae, mons, flumina, fontes,
Fabula Neptunus, Doris, Melicerta, Palemon,
970
Aeolus et venti sunt fabula totus et aer;
Stamina Parcarum, sortes, oracula, fatum,
Fabula Thysiphone, Titius, Rota, fabula Pluto.
Quid plura expectas? Est denique fabula coelum,
Vt veri sterilis cantavit graeca vetustas,
975
(Excipio tamen, et veneror tria numina in uno),
Fabula Mercurius, Mavors, Saturnus, Apollo,
Phrixeusque Aries, Gemini, Virgo, Vrsa, Bootes,
Luna, Minerva, Venus sunt fabula, fabula Iuno.
Iupiter ipse quid est, cunctis nisi fabula maior?
980
Talia quid rogo sunt? Non sunt stultissima? Nonne
Cuilibet insulso risu explodenda videntur?
Quae si forte volet digno ridere cachinno,
Democritus rumpet pulmonem, viscera, buccas;
Nec satis unus erit, nec si ter mille fuissent
985
Democriti, nec si gens tota, armenta gregesque
Saxa, ferae et volucres totus rideret et orbis,
Tot merito celebrare queat deliria risu.