Faustino Perisauli de triumpho stultitiae 1

Reference basis text: A. Viviani, G. Fabbri, 1963

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


Arma, dolos, acies, immensi roboris ausus

Numen et imperium, latissima regna, triumphos

Stultitiae cantabo Deae, cui summa potestas

Et cui Turba Deorum, dum lusibus atque cachinis

5

Olim forte vacat per laeti compita caeli,

Hanc cernens captam mente et laborare phrenesi

Molliter arrisit, plausu et blandita iocoso

Donavit cessitque sibi quod quisque teneret

Inscitiae hac lege ut quam vellet, parte retenta,

10

Partiri posset reliquum quo prona voluntas

Flecteret alternos animos, aevoque futuro

Haec tutela foret, Domina et Regina Furentum.

Forte ioco huic tali Risus Deus affuit et, quum

Ipse Deam facie et gestis linguaque referret,

15

Huic fuit addictus comes et collega perennis.

Abste ego nunc supplex, divina Insania, posco

E caelo ad proprium dignata illabere munus.

Gratia si qua tibi est nutu concessa Deorum

Depluat in nostrum foecundo ex ubere pectus,

20

Et mecum lymphata canas tua grandia Gesta.

Scis etenim quantum fatua est humana facultas,

Quodque opus omne suum stultum est et fabula vana.

Omnia nam penetras, tua magna potentia totum

Orbem sola regit, sacro quia numine plena

25

Cuncta tuo et subter curva testudine nil fit,

Ni fueris consulta prius ceu syrticus Ammon.

Quem tu Diva foves, cui se tuus undique totus

Spiritus insinuat, subiens penetralia mentis,

Ipse graveis casus et tela minantia sevae

30

Fortunae aspernens, sortemque et fulmina ridet.

Tu mellita animos quadam dulcedine mulces

Vt, quum primum aderis, quidquid grave, quidve molestum est

Conversum in risus laetos agat esse dolentes.

Tu condimentum es, cunctisque accomoda rebus

35

Te sine militibus non contigit aurea palma,

Te sine frigescet recitans ad pulpita rhetor,

Cum Musis sine te ridebitur alma Poesis,

Esuriet pauper medicus, numerosa mathesis

Nullam habitura fidem mendacia larga sonabit;

40

Cumque suo nulli placitura est musica cantu.

Te sine nil gratum finget pictura figuris;

Mimmicaque ars penitus cum gestu explosa iocoso est.

Te sine pro Nireo Corytheus esse videtur;

Et pro Narcisso rugosum Nestora dicas;

45

Susque loco altiloquae censetur stare Minervae.

Te duce quisque trahit vitam sub pectore laeto

Et sua cuique placent, pariter nec poenitet ullum

Stemmatis, ingeniique sui, patriaeque, locique;

Sed se foelicem, generosum, seque beatum,

50

Et regem et solum sapientem se putat esse,

Morio sit licet hic et, te suadente, professus.

Vnde fit ut Scythici patriam mutare recusent

Cum Siculo; Psillus steriles non mutet agellos

Cum Latio; ac Morinus dites nil pendat Athaenas.

55

Moeonidi haud Bavius, nec Moevius ipse Maroni,

Marsia nec Phoebo, nec olori cesserit anser.

Denique nec quisquam traducet molliter annos,

Addictus nisi sit sacris numeroque tuorum,

Aut hilari hunc facie aspicias et fronte faventi.

60

Ergo tuo auspicio zephiris dabo vela secundis.

Lubrica dum teneris aetas deducta sub annis

Pendet in ambiguo quem praestet prehendere callem,

Monstravit samia exemplar mihi littera vitae.

Ingressus rationis iter multumque vagatus,

65

Sub mentis speculo vidi quam maximus error

Falleret humanum vulgus, quantum irrita sit spes,

Quam vanae sint curae hominum tormenta labores,

Quam vanum studium, vanus conatus et artes;

Et nihil esse aliud vitam hanc praeter vaga caeca

70

Lubrica stultitiae risu cantanda soluto.

Dehinc semper manibus, pedibusque et pectore toto

Impense studui hoc, id sum molitus et unum,

Vt fatuos premerem affectus curasque fugarem.

Hocque diu saxum volvens, iam, pace reperta,

75

Factus eram voti compos, nostrisque fugatis,

Nulla mihi angebant externa negocia mentem.

En subito assurgens aliena insania motu,

Seu propria haec fuerit nostroque innata cerebro

Iam mihi quaesitam certat turbare quietem

80

Nec spirare sinit, nedum requiescere, sed nec

Dormire usque adeo petulans male suada gravisque est.

Ambiguas nec tot narrant variasse figuras

Prothea, quot renovat mutata haec bellua formas.

Inque dies sumit tantum sibi roboris, ut si

85

Mutus et elinguis, seu rana seriphia sive

Harpochrates fierem, vel si praefixa palato

Aut labris consuta foret mea lingua, tacere

Nequaquam posset caneret quin devia vulgi

Consilia, ac steriles actus, et inania vota,

90

Quae numero tot sunt, quot habet vaga sydera caelum,

Quot frondes silvae, pisces mare, littus harenas.

Vnde licet cupiam chartas stipare capaces

Materies tanta est, tam lata est copia, quod me

Sic tenet attonitum, perplexa mente vagantem,

95

Vt neque principium, nec prima exordia rebus

Anxius inveniam. Sed si mea perfluat ora

Pimpla, vel Eurotas, Permessi aut Phocidos undae

Stultitiae nequeam meritas percurrere laudes.

Haec mortale genus, suasu faciente potenti

100

Lactat et irretit, laqueat, blanditur, inescat

Attrahit applaudens, ac, ut maga, fascinat omnes.

Numine nescio quo veniat sibi gratia tanta.

Facta adeo est petulans domina, imperiosa, superba,

Vt caput insertet, seseque intrudat ubique

105

Et coniuratos tot habet, tot nacta sequaces,

Tot tenet et captos, ut pene subegerit orbem.

Nunc mage quam solita est Dea strenua saevit et instat,

Vt reliquum subigat, (quamvis quota portio desit);

Vaesanos equites acuit, fatuasque phalanges,

110

Sed totum est agmen secta partita bimembri.

Selegit quosdam, dextro quos provida cornu

Heroas uti delectos inserat, hosque

Praecipue caros habeat, teneatque fideles,

Mulceat et caput his, voltuque inspectet amico.

115

Hii sunt ingenue stulti, qui sponte fatentur

Esse suos, fatui existunt, fatuosque videri

Ac esse exoptant, nec adest sapientis in illis

Vnciola, aut obulus; sed totus, quantulus hic grex,

Nil nisi stultitia est, propriis innata medullis.

120

Si bene metimur, si vero credere fas sit,

Nec potior status est, nec vita beatior ulla

Hoc hominum genere est, quos nulla angusta remordet

Cura, nec anxietas, rerum nec avara cupido;

Non metus, aut odium, livor, lamenta, querelae,

125

Terricula et larvae, lemuresque in nocte timendi;

Nec pavor armorum cruciat, mortisque futurae,

Non caeci incursus animi, subitique tumultus,

Nec pudor, aut maledicta nocent, infamia, nec vis.

Sunt vere ut Superis sacri, quia nemo nocere

130

His studet, immo et ab his retinet fera bellua morsus.

Pectore quidquid habent, quidquid vel mente repostum

Vultus id exhibuit, vel sermo prodit apertus.

Purave simplicitas non astu ducta, nec arte.

Insuper hoc addas, quod nedum hii tempus ad omne

135

Cantillant, ludunt, rident, semperque iocantur,

Sed reliquis (aderunt etiam si forte gementes)

Gaudia, festa, iocos, lusus, risumque tulere;

Hos veluti dederit mundo indulgentia divum,

Quo mentes hominum querulas, ac tristia corda

140

Exhilarent, miseroque e pectore moesta levarent.

Denique tam cari, tam grati, tamque iocosi

Principibus, summisque viris, ac regibus ipsis

Vt pro delitiis teneant, nec posse sine illis

Prandere, aut molli pluma captare soporem

145

Testentur, nec stare diem, durare nec horam.

O grata, o dulcis soboles, iucunda, beata,

Et cognata Deis, foelici nata sub astro!

Dum vivis laeta es, multo mage, morte perempta,

Laetior, elysias recta contendis ad Vmbras.

150

Ocia dumque trahunt animae, dum prata peragrant,

Lusibus usa tuis, Maneis et corpora functa

Allicis in risum et secum comitata vagaris.

Vnde ego te veneror, nec posthac nostra tacebit

Lingua tuas laudes, quin magna volumina de te

155

Cantando pingat, populis monumenta futuris.

At nunc (parce, precor) graviori tracta cothurno,

Maius opus texens, cornu quos Diva sinistro

Stultitia instruxit, versu cantabit amaro.

Hic hominum numerus fallax, abstrusus et acer,

160

Quo nihil callidius, nihil et versutius ispo;

Commentum totus, fraudes, ars, techna, dolusque;

Empusaque magis varius, Vertumnus ut alter.

Prodere se stultum non vult, renuitque fateri.

Duplicibus loquitur linguis, quarum altera verax,

165

Altera mentitur; sed conductura sibimet

Proferet in medium; pariter nocitura tacebit.

Sicque aliud fingens secreto in pectore condit

Longe huic dissimile et diversum lingua loquetur.

Mortales inter sapientis imagine ficta

170

Praeferri certat, primamque attingere partem.

Nec satis hoc scelus est; rabida haec et subdola turba

Semper sollicita est, semper vaga, semper anhelans

-Seu puer aut iuvenis, seu vir, seu stulta senex sit,-

Quo rapiat, cumulet, dominetur, tendat ad alta.

175

Hinc ego bile tumens stultum hoc, immane, prophanum

Atque bilingue genus, tamquam tibi Diva rebelle,

Persequar. Hoc tendit resonantes pectine chordas,

Hoc iecori bilem stomacoque accendit orexim,

Hoc mihi materiem, modulatis versibus orsum,

180

Ingenio vires, cantusque et verba ministrat.

Quare ego - quum videam tanta caligine volvi

Humanos sensus, proprioque a semine gentem

Degenerasse rudem, et, penitus ratione fugata,

In pecus informe et truculenta in bruta labasse

185

Sanari ut nequeat si mille epithemata fiant

Si totidem succos, si mille cathartica, mille

Ebibat anticyras, totum si gramen et herba

Helleborum fieret, fieret mare totaque tellus -

Sollicitus siqua aegrotae dare pocula possem

190

Vel medicas adhibere manus, miseratus iniquam

Efflictim indolui sortem et mecum ipse volutans

Tabificum hoc vulnus possitne e corde revelli,

Tentandum statui. Quod si radicibus amplis

Altius intrarit quam quod se posse mederi

195

Promittant medici; saltem lenire furorem,

Tollere si nequeo, liceat vanosque tumultus

Sedare atque homini meliorem tradere mentem.

Vnde ego, quo post me quaecumque advenerit aetas

Stratum noscat iter recta rationis amussi,

200

Desipiatque minus, fallaci nube remota,

Tot quot habet mundi cultores machina passim

Ad sanos volui monitus vitamque beatam,

Vera bona et nondum rudibus vulgata vocatos,

Quos veluti monitor, grandi sic voce citabo:

205

"Surgite, sopiti mortales, surgite, clamo".

Clamor et hic reboans surdas circumsonet aures,

Voxque per abstrusos mentis penetrata recessus

Excitet attonitos, stimuloque ita pungat inhertes:

" Terrigenae o fatui, captique o lumine talpae,

210

Quidnam aliud vita haec quam scenica fabula quaedam

In qua procedit vario gens abdita cultu,

Quisque suas peragit partes et munia complet? "

Sunt homines mimmi, ars ludi, mundusque theatrum,

Fabula mendaces curae, Fortuna coragus,

215

Qui prodire iubet quemque in proscenia; saepe et

Sub diverso habitu variatum ducit eundem,

Vt modo purpureum qui regem gesserat, hic mox

Exutus trabea et posito diademate, egenum

Servum agat aut mimmum trita sub veste latentem.

220

Et modo qui choreas cantu saltabat amoeno

Egreditur lachrymans et tristie funera deflet.

Sic vos saepe iocans sors improba tollit ad astra,

Hinc cito praecipites Herebi detrudit ad oras.

Ergo, o ridiculi scurrae, qui voce manuque

225

Orbis in hac scaena numerosa luditis arte,

Personam induti variam, et qui mente sepulta

Degitis ut pecudes procul et custode remoto,

Saltibus elysiis spretis, ubi pascua laeta,

Abrotanum et tribulos, absyntia amara, cicutas,

230

Taxum ac urticas mundani pascitis horti;

Inscitiaeque merum pleno deducitis haustu,

Quo ruitis stulti in praeceps? Quo devia turba

In vetitum properas, deperdita vallibus huius

Tartarei nemoris, sunt tensa ubi rhetia mille,

235

Mille subis laqueos, haec dum deserta peragras

Nescia quod vitae munus tenearis obire;

Aut ludos quos sis mundi exhibitura theatro

Vel qua te superi formantes lege crearint?

Non ideo natura parens, nec cura Deorum

240

Munitum ratione hominem, mentisque capacem,

Attulit in terras grata ad stipendia vitae

Quo miser, heu, pereat curarum turbine et aestu;

Quo fera bella, necem, gladios sequeretur et arma;

Quove per omne nefas consuescat vivere raptus,

245

Atque auri rabie miserorum sanguine pasci;

Nec quo fraude, dolis, techna flueretur et arte,

Illicitae nec quo Veneris portenta subiret.

Tolle homo, tolle oculos, mentis te absconde recessu;

Cerne, vide et pendas sub quo tu foedere mundi

250

Veneris in pelagus, regno demisse paterno.

Nosce, precor, quid sis et quem tua reddat imago,

Qualia cum sacro teneas commercia caelo,

Et cui plus dederit divini luminis Author,

Qui penetrat vivitque tuos diffusus in artus

255

Affinemque tuam voluit sibi iungere mentem,

Et dare sublimes oculos ad sydera sursum

Vt reperire queas, propriumque videre parentem.

Cur decus ergo tuum, caelo delapsa propago,

Marcenti hoc stabulo sepelis, caenoque volutas?

260

Nonne vides, si tecum habitas, ni desipis, esse

Omne hominis vanum studium, vanosque labores?

Omne et opus nostrum, quocumque ab robore fulctum,

Deficere ut mancum, variabile, putre, caducum?

Paulum curre, precor, per saecula temporis acti,

265

Nil stabile invenies; verum, compage soluta,

Cuncta ruunt pessum fato damnata potenti.

Vidimus en aliquos liquidas equitasse per undas,

Mole super posita et structo super aequora ponte.

Hinc alios tumido vaga flumina, stagna, lacusque

270

Eripuisse mari, limphasque hausisse fluentes,

Atque solo medio maria acclusisse retenta:

Perforat en alius cautes, et viscera terrae,

Moxque illuc intrans carpenta atque agmina ducit;

Velificant alii praerupta cacumina montis,

275

Oppositas alpes alius scopulosque nivosos

Multo opere et flammis et vi diduxit aceti.

Cerno immane genus magno sub pectoris ausu

Traducuntque illinc classem, mirabile factu,

Aggressum superos, congestis montibus alte.

280

Haec tam magna stupens miratur nescia turba.

Praeteriere tamen cuncta haec et fabula facta.

Hos ego conatus vanos operosaque gesta

Subsanno, aspernor, plenoque haec risimus ore

Tamquam opus insanum, stultae praesagia mentis.

285

Intereunt populi, regiones, moenia et urbes,

Assyrii grande imperium tenuere potensque

Assyriis Medi victis Asiaque potiti

Hostibus exuviae Persis et praeda fuere.

Sic pandioniae numeroso milite Athenae

290

Ismarios domuere duces, Bisantia regna,

Bosphoron, Euxinosque aditus, Tanaimque nivalem,

Sarmaticas vires, Colchos Phasimque Getasque.

Sed subito assurgens victrix Lacedaemon ubique

Caecropidum fastus, pugnantiaque arma repressit.

295

Et Peloponesso evicta Danaisque subactis,

Longius haec quam fas fines porrexerat ausu

Cuncta terens avido. Sed enim Thebana iuventus

Dentibus anguigenis genita et mavortia proles

Hanc subigit, grandi rerum ditione potita.

300

Hinc populus Macedo Dircaeos viribus auctos

Funditus evertit; successusque improbus in se

Exacuit gladios et ob hoc mera fabula factus.

Magnus Alexander victor tot regna, tot urbes

Tot populos domuit; Manes, mare, flumina, montes

305

Terruit; inde alium affectans quem perderet orbem.

Quid tamen? Cecidit, moritur, tot saeva laborum

Millia, tot curas parvo sub marmore clausit

Mors rerum domitrix, nostros quae sola furores

Comprimit indomitos furtim, cogitque fateri

310

Ridendi quam sint humana negocia, ludi.

Dic ubi delitiae Medorum? ubi perfida regna?

Dic ubi nunc Argi? Vel ubi Latonia Delos?

Aut nelaea Pilos, Salamis, vel Sparta, Mycenae,

Olenosque Iovis nutrix, ephyraea Corinthus,

315

Ac phoenissa Tyros, Pleuron meleayria Amicle?

Maxima Dardanidum fuerat iam gloria; sed nunc

Vepreta, et sentes ubi clarae moenia Troiae.

Prisca semiramiis Babylon celebrata tropaeis

Corruit et bibulas nunc fert deserta papyros.

320

Quid fuerat quondam Carthagine clarius armis?

Nunc carecta tenent, paliuri et canna palustris.

Reddiderant olim celebrem Nilotida Memphim

Ardua Pyramidum moles grandesque colossi,

At modo nulla vides operis vestigia tanti;

325

Quidquid in his fuerat pulchri longaeva vetustas

Dentibus absumpsit rabidis. Sic cuncta repente

In nihilum redeunt, nihilo quae exorta fuere.

Ingredere o Romam, quaeso, qua nulla fuit vis,

Maiestasve prior, nec gloria clarior ulla,

330

Nec maius sub sole decus, dum fata tulere.

Altius hinc repetas veterum monumenta Quiritum

Marmora vel Thermas, pontes, spatiosa Theatra,

Atria cum statuis, arcus, Fora, Templa, Columnas,

Obruta cuncta iacent dumis disiectaque passim.

335

Adverte et ducas per tempora singula mentem

Aetatumque gradus; sedes ubi Romula tellus

Quot gentes tenuere prius! Quot signa, quot hostes,

Imperia, et populos, diademata, regna, tyrannos

Roma dedit pessum, dum mundi sceptra subacti

340

Transtulit in sese! Quot ibi post fata Quirini

Viderit indutos trabeam! Quot, consule abacto,

Augusto in solio steterint, sanctoque senatu,

Quotque ubi Pontifices sacrata in sede reposti!

Quos si ubi sint quaeras, tenet hos sub ventre capaci

345

Magna parens clausos, sive alta silentia Ditis,

Longa vel oblivio, vel sidera clara receptos,

Profuit ergo nihil gentes stravisse superbas,

Imposuisse iugum victis, domuisse vel orbem,

Tot mala, tot duros olim exanclasse labores.

350

Vanum opus hoc fuerat, vanus fuit exitus inde.

Sic fumus et praesens et fabula vana sequentum.

Obiiciet fortasse aliquis clarissima gesta,

Nec virtus poterit tenebris nec fama iacere,

Propterea vivet. Fateor sua nomina pulchrum est

355

Porrigere in longum, quae postera censeat aetas.

Ecquid tum fuerit, somno demersus in alto

Aut nihil omnino sentis, aut tu graviore

Districtus studio mortaleis quaerere curas

Non potes, aut non vis; id, si dum vita superstes,

360

Gesseris, hospitium quo tu mereare deorum.

Sic nos - heu, facimus! - non solum fabula fleti;

Sed sumus et vivi. Dicas quid languida firmi

Possidet aut certi vita haec, nam caeca ruensque

Volvitur in tenebris. Frustra speramus adempta

365

Posse frui requie, cursus, auramque secundam

Poscimus incassum, trudit nos saeva Charybdis

Saepius in Scyllam, Scyllae de fauce revulsos

Absorbent Syrtes, aut aggere vallat harena.

Nullaque pax animi, nulla est sincera voluptas;

370

Nulli laeta dies agitur sub dulcibus annis;

Pectora solliciti subeant agitata timores

Et curae vigiles, trepidique per omnia casus.

Quid sumus, - heu, tandem miseri! - nisi plena doloris,

Marcidaque eluvies, morti subiecta caducae?

375

Hoc age, tende animum; curramus, quaeso parumper

Per vitae parteis nostrae: Pueritia primum

Quid firmi nacta est? Equitavit harundine longa

It, venit et rediit, crebro terit omnia saltu.

Mille agitat ludos, semper nova ludrica tentat.

380

Nunc pavet ad patris monitus, ad verba minasque;

Nunc fugit imperium, metuit nunc verbera matris.

Nunc adeunda scola est, tacito quam murmure tristis

Devovet atque illam lachrimanti lumine adivit.

Nunc pila nuncque trochus ludos tribuere nucesque,

385

Lusit et astragalis, par impar, ducere filo

Plostellum didicit visco vel fallere muscas.

Nonne hoc ridendum? Non haec iocularia sunt? Sunt.

Quom vero improbior facta est et adulta iuventus:

Iste canes vel equos, hic caeci praelia amoris;

390

Hic choreas, modulos alter vel musica plectra;

Servorum ille gregem, thaedas hic nescius optat;

Hunc vestes tyriae, tenet hunc sua forma decorque;

Hic cupiet magnis servitum regibus ire.

Haec studia, hicque labor non sunt mera somnia? Quidni?

395

Quis furor, o caeci; quae tanta insania menti est?

Innumeros nutrire canes, qui cuncta fatigant

Latratu horrisono vomituque et stercore foedant.

Quidve feras caveis mulces? Si, perfide, nescis;

Debetur cibus hic miseris. Acteona, quaeso,

400

Sume tibi exemplum: Canibus quos paverat ipsis

Praeda fuit. De te recitatur fabula, fies

Tu fera ut Actaeon. Sed equos quae tanta phrenesis

Pascere te stimulat? Sternax, immite, superbum,

Indomitumque animal, nodis ac fune ligandum,

405

Quod semper rodit, consumit, devorat. At dum

Stipatus fuerit venter, petulansque saginis,

Calce petit dominum, sella vel forte sedentem

Excutit in terras. Si raptim currere oportet,

Non audit stimulos; coeptum si figere cursum,

410

Mordicus apprehendit frenum, cursuque citato

Te rapit in praeceps; fuerit si forte fremendum,

Hiscere tunc renuit. Verum si quando latere

Est opus, hinnitu et fremitu super intonat aether.

Sic canibus vel equis diceris bestia maior.

415

Si sequeris tenerum vagus et delirus amorem,

Nulla minus constans vita est, nec acerbior ulla

Nunc audire licet laetum se dicere amantem:

"O me foelicem! noctem o sine fine beatam!"

Et modo duritiem doluit, modo flevit amicae.

420

Nunc citharam ad numeros tendit, nunc nocte silenti

Ante fores Dominae queritur, nunc carmina mittit.

Nunc gemit; heu miserum, quae bellua caeca Cupido

Me tenet obsessum, lacerat, fodit, enecat, urit!

Hic natat, et renatat; dedit haec sua colla capistro.

425

Hii sese iugulant, haec arbore lapsa pependit,

Haec sublata pyra secuit sua pectora ferro.

Talia quid, rogo, sunt? An non haec plena cachinno?

Cogimur en alium nostris appingere chartis,

Qui vagus inconstans iuvenili tractus amore,

430

Ductus ab inscitia potius vacuoque cerebro

Exercet choreas et saltu membra fatigat.

Stultius aut levius quidnam quam pene furentes

Cernere femellas volvi circumque rotari;

Sub giro assiduo, dextra modo nuncque sinistra;

435

Vel tolli sursum saltu, vel ad ima relabi?

Sis licet ipse siti exustus, liquefactus, anhelans,

Tunc magis insistis sudore et pulvere mersus.

Tum Venus inspirat flammas, animosque Cupido

Exacuit segnes, ludunt oculique manusque.

440

Alter in alterius tunc furtim immurmurat aure,

Suspirat, narratque suos tum quisque dolores.

Aspice quid pariant choreae, sunt et caput et fons

Et stimulus Veneris, scelerumque uberrima radix,

Nequitiae semen vivax, illicia, fomes,

445

Esca libidinibus, mentisque ruina pudicae.

O fatue, o demens, o beta insulsior ipsa

Hoc ferri circum, per girum quaque revolvi,

Quidnam aliud praeter furere et vertigine duci?

Attrahor ad laetas gentes, quae musica plectro

450

Instrumenta movent, cantu comitante sonoro.

Articulata iuvant dum te discrimina vocum,

Concentu harmonico modulanti e gutture ducta;

Dum tonus, emitonus; dum chroma et nota diesis;

Dum spatia atque genus, schysma et systemata, phthongi

455

Symphona et apothome, melopeia, intensa, remissa;

Dumque vagum e stanti, dumque ad grave tendis acuto,

Tempus inane ruit, nullo revocabile cantu.

Esto, age, turbatas mentes et tristia corda,

Vexatosque animos citharae modulamine places;

460

Carmine vel melico resonans tua fistula vel vox

Mirantes volucres, tellurem, sydera, pontum

Attrahat, et stupidi veniant ad littora pisces;

Deponant rabiem venti tonitrusque fragorem;

Pectine vel fidibus valeas calamoque loquaci

465

Sensificare nemus, montes animare, ferasque

Mulcere et duris immittere cautibus aures;

Ad cantus permulsa tuos feritate remota

Turba celer volitet stygio demissa profundo;

Nulla tamen tam dulcis erit, tam grata, potensque

470

Harmonia aut tam suave melos, quod solvere dura

Fixa necis decreta queat paulumque morari.

Captantes rithmos at tu dum voce retexis,

Dum nimium tibi stulte places, inopina ruit mors,

Quae te delitiis captum et nil tale putantem

475

Strangulat, et numeros vocisque intercipit usum.

Sic mutum corpus, cantataque fabula restas.

Heu, quam praestaret plorando ad gaudia duci

Quam labi in poenas aeternaque damna canendo!

Nunc mihi sese offert risu cantanda profundo

480

Stultitiae species servorum obsessa catherva.

Hii sunt qui tumidi vento fastuque levati

Innumeros pascunt comites, non utile vulgus.

Quam vere es demens famulis qui alimenta propinas!

Hos fidos credin? Mentiris. Ipsa ruina

485

Est servile genus dominis; tot tela, tot hostes

Secreti, tot erunt fures, tot vasa veneni

Quot famuli; tot sunt rixae certamina, lites,

Tot mala, totque tubae, tot bella et damna, tot ignes.

Omnia rimatur, retegit, resupinat, adurit,

490

Devorat, absumit, diversat, prodigit, aufert,

Dilapidat, pappat, demergit ventre capaci;

Eructat, potat, mingit, latus incacat omne.

Scire volunt quid agas et quid mediteris, at illud

Quod iubeas nescire student, et fingere surdum.

495

Omnia se sapere insimulant, quum nil tamen ipsi

Nosse velint, nisi quod suadet gula, venter et esus,

Ocia, segnities, plumae, sopor, atque libido.

Vtile servitium spondent; sed tempore parvo

Ius domini usurpant, omnique tyrannide peius

500

Imperium arripiunt nullo tollerabile pacto.

At post quam fueris damnum et convitia mille,

Mille dolos passus, mercedem solvere oportet.

Vnde tui famuli, fatuos quos saepe putaras,

Te sibi persimilem reddent, aut stultior ipsis

505

Paulatim evades ridentis fabula vulgi.

Stultitias inter dicenda haec maxima grandes

Vnica, praecipua, excellens, et digna corona

Quae maga, cantatrix, quae dira venefica, saga

Sic ligat insanos homines, sic fascinat ut se

510

Vendat liber homo, dum stulte et sponte subintrat

Vincula conubii et muliebri se implicat hamo.

Quisquis es, o moneo, tantum furiosus et expers

Consilii ut paulum expertus male cautus et errans,

Qui labyrintheos flexus ambage recurvos

515

Nescius ingrederis; vigila, sapientius ito,

Pande oculos, et quae tendantur rhetia spectes.

Ardua res coiux, provincia dura, molestum

Est onus, hac una gravior neque sarcina menti,

Assiduum est crucium coiux, est poena perennis.

520

Supplicium internum, pendensque ad colla capistrum.

Non tribus haec horis; sed totius hospita vitae;

Hospita, quid dixi? Potius tibi forsitan hostis,

Quam nisi defletam liceat depellere lecto;

Marcida sit quamquam pedecosa et morbida pestis.

525

Si tibi contingat vitiatis moribus uxor,

Vxoris vitium truncandum aut germine primo

Aut forti stomaco tacita sub bile premendum.

Si formosa nimis, pedibus tibi iuncta cathena est,

Quam nisi mors solvat. Iactura en altera forsan

530

Cum populo communis erit. Si foeda vel aegra,

Haec odio facili digna est, et fuste fuganda.

Si menti id sedeat; penitus cervice subacta

Ferre iugum et forsan pacto percussa fides est,

Siste pedem atque audi quid sit tolerare necesse:

535

Dum nova nupta domum veniet comitata tumultu,

Pascendi quot erunt, satianda est turba tuorum

A proavo veniens, quos longa adoleverit aetas.

Quare age quicumque es, quem olim tam dira cupido

Instimulet, dura et terdenos differ in annos,

540

Tecum agitans quid agas an non ducenda sit uxor.

Quom super his cautus parteis discusseris omnes,

Tunc cape consilium quod caelum obiecerit; sors

Si differre neges et res uxoria cordi est,

Tota domus primo pictis velanda tapetis;

545

Prandia, syllatum, genialis coena paranda

Proque gulae stimulo primo certamine dandi

Saccarei pinus nuclei suavisque placenta

Saccarea, et piperi tuso mustatia mixta.

Vinaque convivis, quocumque exorta sub orbe

550

Vitibus omnigenis luxu tribuenda fluenti:

Mollia cum austeris, Cretensia, Lesbia, Chia,

Massica, Setinum, Graecum, Trebulana, Falernum;

Tuceta et lardum, volucres, piscesque, feraeque;

Muria, sapa, garum, mel, passum, mulsum et acetum,

555

Oxiporum, et gustum revocantes mille moretti;

Pastilli, artocreae, globulique et crustula, pultes,

Cinnama, thura, piper, quod habent vel Bacthra vel Indi;

Limpha rhodina pluat tandem et bellaria mensis.

Hoc si non satis est, terdena repotia fiunt.

560

O nimium infelix, multum o miserande marite,

Si potes hos sumptus, si tot dispendia ferre!

Accipe maiora his, erit haec quota portio damni.

Si ditem capias clarove e stemmate speciosam

Quando ea delitias et prima crepundia, puppas

565

Atque puellares lusus ommiserit; inde

Tendet ad ornatus varios nimiosque ferentes

Munditias sumptus et, amat quos foemina, odores.

Succina vult collo, coralia, Gorgone nata,

Quaeque ab erithreo portantur littore, gemmas,

570

Berillos, aurum digitis, adamanta, smaragdos.

Adde quod, invito te, habitus numerosus emendus,

Stola, periselis, et murenula, flammea, Cyclas,

Spirula, rheticulum, mitellae, et hyantina lena,

Vmbella, armillae, strophium, redimicula, zonae,

575

Sericeae vestes, capital, stalagmia, spinter,

Pecten, acus, forfex, caligae, sandalia, socci,

Flabellum, torques, speculum, calamistra, nitellae,

Ancillae, manni, mulae, phalerata pilenta;

Vlterius sed quid? Plura his non dicta relinquo.

580

Procedit stibiata foras, compage supina,

Aedificata caput, gressu circumvaga lento,

Tota rubens phuco, facies ut vitrea fulget.

Haec super his tormenta malis adiungito: Quodsi

Vxor erit sterilis, semper tu, aut illa, quereris:

585

Heu, heu, nos miseros! orbi moriemur, et haeres

Externus nobis succedet; et advena nostras

Marmoreas aedes et praedia culta tenebit.

Sin fuerit foecunda nimis, si saepe puellas

Innumeras pariat, tanto maiore dolore

590

Creverit anxietas quanto numerosior est grex.

Hinc premeris cuinam hasce loces apteve marites;

Vnde pares dotem aut unde alimenta daturus.

Ediderit si forte mares, tunc tempore toto

Angeris ut bene sint nutriti, ut sint bene structi,

595

Vt dites auri qua possis fraude relinquas.

Sin de plebe satus fuerit, si pauper uterque:

Aut erit agricola, aut opifex, operasve locabit;

Nunc arat aut iungit tauros, vel aratra reportat;

Nunc serit aut occat, rastroque exossat agellum;

600

Vel spinis mundat segetes vel falce recidit.

Si sua Deiphobe, Nestor sua tempora prestet,

Semper egens vivet, semperque laboribus instans,

Fractus, inops, ventrem semper male pastus et aeger.

Hoc quoque vel gravius subiens uxorcula fatum;

605

Nunc suit, aut resuit, currit modo pectine telas,

Pingit acu, aut purgat pannos, modo sarcinat, aut net;

Nunc deducta colo glomerat, patinas modo tergit,

Aut scobibus casulam, sternit nunc vile grabatum;

Flaccida nunc natis plorantibus ubera praebet,

610

Vel pecudes mulget, seu laeta in pascua ducit.

Si quandoque vacat festis exempta diebus,

Exercet lassata choros, sudore liquescit;

Vel salit, aut resilit saltu sublata per auras.

Sis miser an locuples igitur, cuicumque sit uxor

615

Numquam pax tecum tecto victura sub uno est.

Immortale tibi fuerit, dum viva, duellum.

Numquam lite thorus, numquam tua mensa vacabit.

Connubium facies cum coiunge, ad ordine verso

Pax, amor et requies facient divortia tecum.

620

Nam muliebre genus querulum, crudele, superbum,

Molle, bilingue, vagum, inconstans, leve, mobile, praeceps,

Impatiens, fallax, insulsum, debile, mancum,

Lascivam, petulans, varium, intractabile, mordax.

Scire quid ulterius stimulas? Est foemina tota ars,

625

Tota dolus, tota insidiae, temeraria tota,

Totaque garrulitas, rabies, et tota venenum.

Irae odiique memor, gravis, impetuosa, cruenta,

Lege simul cum mente carens ratione, modoque;

Quae voluit non vult; quae noluit ipsa reposcit.

630

Nunc sapit, inde furit, parcit modo, deinde refundit.

Hinc gemit, hinc ridet, tacet hinc, modo garrit inepta;

Nil sibi tam simile est quam quod sibi vana repugnat.

Quid plura? Assidue studet hoc, hoc tendit ad unum

Dedecori quo sit semperque molesta marito.

635

Si quid habes duri et moesto id sub pectore volvas,

Haec sibi te infensum dicet stomacata furensque;

Si quandoque cibo abstineas, sordere tibi res

Indignata suas clamat; si forte graveris

A somno, Venere externa tibi languida membra

640

Acrius improperat; melius foret ergo catellam

Pascere quam liceat, si sit morosa, fugare.

I nunc, et crucibus vitam his committe ligatus,

In scythica tamquam laniatus rupe Prometheus.

Stultitia haec praeceps nonne est similisque furori?

645

Imperiosa nimis dementia perdita et audax

Defessam aggreditur mentem, licet ipsa repugnet.

Non alia inferior, duro at scalpenda metallo;

Quod sit tam tumidus quisquam, frontisque supinae,

Tam vacui et capitis qui dum studet ire per ora,

650

Monstrari et digito vulgi, summoque teneri

In pretio, vendit villas, vineta, bovesque

Purpureas ut emat vestes, ut pendeat illi

Picta clamis tergo vel serica pallia iactet.

Ad quid tot vestes? Quid tanta insania cordi?

655

Nullam aliam ob causam nisi vis abstrudere caecos

Corporis infecti morbos sub tegmine ficto,

Si quod foedum ulcus natura infuderit aut si

Sub proprio vitium tumet pulmone locaris,

Nam cunctis mos est ut quae sint manca vel aegra

660

Impense occultent, veluti statuarius ipse,

Si incidit in mendam, lignum vel marmora scalpens,

Contegit id subito vitium; si pictor aberrat,

Dum fingit vultus, alio celer ipse colore

Subtegit errorem. Muros caligine, fumo,

665

Sive situ foedos albo incrustare solemus,

Pigmentove alio, dum quod deforme tegatur;

Sic te, ni fatuus, cultu quandoque pigebit

Exteriore frui quoties tecum ipse revolves

Quid sub eo latitet; vota improba, foeda, superba,

670

Scilicet omne scelus. Nam nulla supinior usquam

Ambitio visa est; nec res insanior ulla

Vestibus in tyriis quam vanum condere fumum.

Praeterea quidam surdas iam reddidit aures,

Vt sua sit nostris augusta ignavia chartis

675

Illita, ne pereat longi sub dentibus aevi.

Scribone vel taceo? Sed dicam. Hic, iudice se ipso,

Pendit se tanti, de se presumit et audet

Vt credat cunctos homines superare politis

Moribus et cultu et forma et sermone rotundo,

680

Vt decus omne suum Superis, ut lumina Phoebo

Subtraxisse putet, forma superare Napaeas.

Obvia si specie insignis fit forte puella,

Componit subito crines, componit amictus,

Prospicit ut deceant gressus, oculi, ora, manusque;

685

Si confert oculos oculis, si laeta, petulca

Molliter arrisit, tunc se speculatur ubique,

Tunc placet ipse sibi nimium bellusque videtur.

Iam sibi rem factam, demens, votoque potitum

Quam male coniectat. Voto potiatur et ipso:

690

Sit formosus Hylas, Nireus sive alter, Adoni

Huic Charitum numen, Veneris se gratia tota

Fuderit ubertim, proprio spoliata decore;

Dic, rogo, capte oculis, quid tamen talia prosunt?

Nonne vides quam forma fugax, quam labilis et quam

695

Currere festinet raptim, velut umbra, iuventae

Flosculus? ut sole exustus gelidave pruina

Languidus et tenui vix ortus decidat aura?

Quid nam opus est monitu? Nonne haec manifesta quibusque

Quam cito, quam velox haec florida praeterit aetas?

700

Gloria nulla magis mendax quam forma; nec ullum

Est brevius quam forma bonum; nunc ridet amoeno

Flore nitens, at mox, oculis mirantibus ipsis,

Subducens furtim sese evanescit. At ecce

Iam subeunt rugae, subrepunt vertice cani,

705

Cincinnique cadunt, perdit coma flava nitorem.

Livescunt dentes, aurisque obtusius audit.

Labra, genas, nares, vultus, frontemque serenam

Invadit pallor marcens et lumina clara

Fusca tegit nubes, dorsum curvatur in arcus,

710

Aut, heu, mors latitans successibus invida nostris

Obsidet incautos, semper cervicibus instat,

Imminet et tergo tenebris obducta silensque

Dum nil tale times, simulat dum longius esse,

Ecce fores pulsat, iam rupit limina, iam te,

715

Sive bibas epulisque vaces somnoque iocisque,

Confodit, o dirum, o ferum, et implacabile Numen.

Ergo cinis pulvisque vagus tua laeta iuventus,

Sive erit hoc senium, fiet nova fabula; sic tu

Vivus et extinctus fatuos numeraberis inter.

720

Est nova stultitiae species celebranda tropaeis,

Historiis cantanda novis calamoque sonanti,

Quae tantum invaluit stirpe et radicibus altis

Divelli ut nequeat quoquam nec robore nec vi.

Hii sunt, qui patriam dulcem propriosque penates

725

Aufugiunt, quo se per celsa palatia regum

Perque domos patulas augustaque tecta potentum

Insinuent, tumidi ut vigeant popularibus auris,

Purpurei incedant, fastu comitante decoro,

Se dominos rerum credant penitusque beatos,

730

Nidorem olfaciant, quem fuderit uncta culina.

O stulte, o demens, quam te tua cura fefellit!

Promam ego vel taceam, miserande, incommoda vitae?

Talia mens quamvis stupeat meminisse loquendo

Nemoque tam durus, vacuus pietatis et expers

735

Vt, dum forte refert tot questus totque dolores,

Contineat lachrimas et ad has non concitet ultro;

Pauca tamen dicet, nec erit millesima pars haec.

Heu, quam grande nefas, quam o lamentabilis error

Esse homines adeo fatuos adeoque caduco

740

Lumine, ut incauti, sensu et ratione carentes,

Captivos sese efficiant, sua iura relinquant,

Libertate cadant propria, dent colla capistro,

Sponte iugum subeant, et vincula dura subintrent,

Assiduos discant patienter ferre labores,

745

Duraque servitia et minimum distantia morte,

Ad somnum alterius parvam captare quietem,

Ad stomachum domini coenam differre famemque,

Se spoliare suis, externos sumere mores,

Inque novos ritus sensim mutare priores,

750

Nolle ac velle suum, se invito, saepe negare,

Denique, cum dominus cantat, pariterque canendum;

Ridendum, si ridet herus; rursusque dolendum,

Si dolet; atque suam faciem te sumere oportet.

Quod negat ipse, dura cum fronte negandum;

755

Si probat haec, rursum (quamquam sint falsa) probanda.

Si caccat aut ructat sive id quod dicere nolo,

Assensu et plausu risuque et voce sequendus.

O misere, o nebulo, vacui o curruca cerebri!

Si tuus et liber, cur te, furibunde, locasti

760

Aut pretio aut gratis potius, positoque decore,

Te ut venale pecus domini ad praesepe ligasti?

Quo stomachum laxes, ventremque famelice pascas?

Credin apud proceres et magnae nomina famae,

Vt ganeata tibi et saliaris mensa paretur?

765

Talibus en surgunt vota oppugnantia votis:

Quando subis primam coenacula sive dietas,

Omnia plena scobis et stecore foeda canino;

Vnctum vestibulum est, uncta hostia, limina, postes

Scanna, solum, tripodes, armaria, cista, cathedrae,

770

Sunt unctae patinae, ciati, mantilia, mensae;

Saepe canes videas lingendo figere dentes

Tanquam illinc aliquid se sugere posse putarint.

Tam male, tam grave olens odor est, tam tetra mephitia

Naribus insultat, stomachum ut quasi nausea vertat.

775

Quum vero accumbes, baculo resonante vocatus,

Vndique truderis trudentemque ipse retrudis,

Dum mensas onerant primum, dum pocula ponunt,

Fex laletana datur sitienti, et lora secunda,

Aut acre omphacium, vel vis mordentis aceti,

780

Vel quod in ardenti fastidit sole bubulcus.

Mucida deinde Ceres, panis vel nauticus, et quem

Furfureum dicunt, postrema in classe locatum,

Qui dentes agitet validos malasque fatiget.

Hinc vaccina caro fertur circumlita spuma,

785

Bubalus, atque caper, lardum, succidia, vervex.

Quae tam dura cutis, tantum contracta, tenaxque,

Vix in ea ut gladius, possintque intrare molares?

Fercula deinde ruunt, pultes, et pingue polentum,

Iureque in hesterno caules venere recocti.

790

Seu natalis erit, seu lux genialis agatur,

Sive dies celebres Saturni advexerit annus,

Sive parentales, seu laeta charistia fiant,

Vacca aderit semper, semper caro prompta suilla.

Si carne abstineas, divino ex ordine iussus

795

Pelamides, trichiae, cordilae et aristula, tinnus,

Allia, caepa, cicer, lactuca, cucurbita, bulbi,

Rapa, fabae et milium veniunt pictique faseli.

Sed quom Pascha redit, carnes rediere bovillae.

At dum conflictum dentes coepere minaces,

800

Lingua tacet, maxilla fremit, manus utraque fartit,

Vt videare cibum ex ardenti poscere flamma;

Sic tua milvina est, sic est tua caena canina

Vt potius cupias cyprii bovis esse merendam.

O mala conditio vitae, miseranda vel orco!

805

O sors dura nimis, nimis aspera, saeva, sinistra!

O vita, o potius rabies magis anxia quam mors!

O vita infelix, vita irrequieta, molesta,

Sordida, difficilis, neglecta et acerba, gravisque!

Instruit insidias et mille pericula livor.

810

Et te tam calcat, tam supprimit, aggravat, urget,

Vt caput oppressum numquam tibi tollere sit fas.

Tedia cum tuleris fastidia damna labores

Tempus et omne tuum frustra consumpseris illic,

Servitii et fidei dum praemia grata moraris,

815

Te velut emeritum dominus praesepibus arcet,

Tamquam tu pedibus (syria ut capra) verteris ollam,

Vel male te mulctans discedere sponte coegit.

Sic te spes sterilis, spes irrita, subdola, mendax,

Spes vacua et fallax, spes credula lusit hiantem.

820

Fabula sic remanes, pauper, confusus, et exspes,

Stultorum quot sunt princeps, caput, axis et alpha.