Sume lyre Federice novos spes unica vatum
Imparibus numeris quos ego tempto modos.
Forte olim in laudum cumulos tua gesta superbo
Splendidaque altiloquo prosequar arma pede.
5
Nunc quas vulgus inhers et nescia turba triumphos
Appellat tactu commaculatque rudi.
Priscorum formas sequor et simulachra deorum
Pictores tabulis nunc ego signo sonis.
Inter enim pueros dum versarentur et inter
10
Indoctos visa est Pieris alma cohors.
Illius adventu divina luce refulxit
Clarior arrisit contremuitque domus,
Dumque thoro residens rigidos meditarer iambos
Et mollem socco claudere pergo pedem.
15
Candida Calliope Musarum prima loquuta est
Caelorum credas insonuisse fores.
Linque coturnali vel socco more canenda
Prorsus inequalis, linque poeta pedes.
Quas vulgo effusas cernis sine honore figuras
20
Divorum veteres et simulachra cane.
Te forte audito que damnat turba poetas
Arguet errores nescia turba suos.
Nonne vides? nostras nunc turpi labe figuras
Posteritas foedat quas coluere patres.
25
Nos coluit pastor Golie victor acerbo
Dum sonitu cythare perfida facta gemit,
Atque eius soboles titulo que Palladis omnes
Praecellit voces Castalides coluit.
Quive Dei tribuit leges sub monte receptas
30
Nos habuit comites ad sua verba deas;
Nos pia gens vatum longos coluere per annos
Posteritas spernit quas coluere senes.
Id ne oneris capiti vereare imponere, namque
Ipsa adero cythare plectra movebo tuae.
35
Deducam Aonio dulcissima pocula fonte.
Arrida Castaliis ora rigabis aquis.
Nullus enim proprie vates aetatis honores,
Nullus enim proprii temporis acta canit.
Ille canit Troiam Graiorum Marte ruentem,
40
Thebas ille refert Eacidae et latebras,
Ille autem Emathiam Romano Marte fatigat,
Ille urbis Libicae perfida facta canit.
Tuque si sequeris vatum studia alma priorum
Heroum veterum nunc simulachra cane.
45
Dux bonus Vrbini quo non est dignior alter
Audiat ad titulos stamina tacta suos.
Quicquid in hoc altum poteris concludere versu
Ille suo capiet protinus ingenio.
Hic hausit nostros sitienti gutture fontes,
50
Attulit huic artes Pallas Athena suas.
Caesaris hic mores, hic servat Caesaris acta,
Solus hic inter tot nos colit usque duces.
Desierat: tunc haec tremula vix voce peregi
Namque omnes arctus contremuere mei.
55
Iussa Medusei dea gurgitis en sequor, adsis:
Perfer ad optatum littus amica ratem.
Tu modo Pierii studii clarissima merces
Sume mee princeps qualiacumque lyrae,
Qualiacumque precor mea perlege carmina princeps
60
Porrige Caesareas ad mea scripta manus.
Maxima ni mirum est vis carminis: illa ferarum
Corda domat, superos ad sua vota trahit.
Iam Ciconum vatem fama est sub vallibus Hemi
Carmine Bistonias perdomuisse feras.
65
Hic Acheronthei petiit fera regna baratri,
Hic potuit Stygium flectere voce Chaos.
Dumque chelym Amphion diverberat ictu
Nobile murorum carmine struxit opus
Delphinumque sacer tergo defertur Arion
70
Dum fugeret diras in sua fata manus.
Delius et cytharae dum stamina tangit eburnae
Ad Troiae muros surgere saxa iubet.
Sic ego quae plectro diverbero stamina princeps
Deprecor annectant pecus amore tuum.
75
Protinus ad nostrum vox haec te flectat amorem
Eternique tenax foedus amoris agat.
Quisquis in adversos Rutulis se noverit hostes
Victrices armis inservisse manus,
Sive aliquid noscat pulchri et gessisse decori
80
Aut pace aut bello militiae atque domi,
Vatis amat cantus et carminis optat honores,
Vivat ut aeternos nomen ad usque dies.
Hoc comune sacros inter vatesque ducesque
Dux agit at vates principis acta canit.
85
Laurea cantantes exornant serta poetas
Victoresque duces laurea nexa probat.
Carmina nobilium tribuunt monumenta laborum
His sine quicquid agas; stat superesse brevi.
Quid foret Aeneas? et quid Priameius Hector?
90
Argolici atque Itali quidve alii proceres?
Nam canit illorum laudes vox inclita vatum
Egregium nomen carmine restat adhuc.
Munus habent proceres magnum si fortia vates
Facta canant, laudum si celebretur honos.
95
Me precor hoc tenui patere insudasse libello,
Dumque aetas crescet, crescet et ingenium.
Tunc potero longos proscindere remige fluctus,
Tunc potero armisonos pungere Martis equos.
Maxima iam laudum debetur gloria priscis
100
Vatibus: est vatum digna favore cohors.
Moribus incultus nam cum gens prisca fuisset
Et sine naturae cognitione sua
Non antecessus aliqua non mente futura
Vixque bene instantis temporis acta videns,
105
Differrent hominesque feris discrimine parvo
Cum sine divina religione forent.
Tunc electa deis gens antiquissima vatum
Surrexit mores composuitque rudes,
Edocuit necnon elementa et cetera quaeque
110
Condita non casu sed statuente Deo.
Hinc hominem fertur formasse Promethea primum
Pectora qui rostris dilanianda dedit.
Thracius hinc Orfeus, hinc est Dirceus alumnus:
Hic solitus montes, ille movere feras;
115
Hinc curvos delphines aqua perhibetur Arion
Equoris in media supposuisse sibi.
Falsa licet multis videantur voce Sibillae
Faticana et vates vera dedere tamen;
Perlege Erithreae Cumeae et verba Sibillae,
120
Det Samia et carmen detque Libissa suum
Atque aliae quae iam mentem novere deorum
Vnde sibi aeternum nomen habere ferunt;
Cognosces quantum gens illa haud nescia veri
Vera sub obtenta fata dedere toga.
125
Officium vatum ex obliquis vera figuris
Gesta ducum festis scribere carminibus.
Contemplator item divos fecisse prophetas
Qui vatum sacri carminis instar habent.
Nonne lacu morsus et qui rabida ora leonum
130
Caverat obducta voce futura dedit?
Quive loco cythara genuit delicta profundo
Praecinit obscuris fata futura sonis?
Multa quidem antiquos non intellecta latebant
Munere quae divo nunc manifesta patent;
135
Invenere suis correspondentia rebus
Signa olim vates et simulachra deum:
Quae nunc pro nihilo reputant gens indiga sensus
Sacrilegi et ludis asservere suis.
O saevas hominum pronasque in crimina curas!
140
O iam fulmineo tempora digna Iove!
Desinite, O miseri, manibus maculare profanis
Heroum vultus sidereosque simul,
Virtutemque sequi libeat moresque pudicos:
His meruere duces nomina habere deum.
145
Propterea et vatum longos laudantur in annos
Carmine: it aeternos nomen ad usque dies.
Ergo agite obscenos vetitosque reliquite lusus,
Discite quae priscis detur origo deis,
Iamque unum esse Deum vatum chorus ille fatetur
150
Qui varias statuit rebus inesse vices,
Quem causam primam et motorem cuncta moventem
Appellant summis laudibus atque canunt.
Ast elementorum vires velamine certo
Dum canerent plures asseruere deos:
155
Iuppiter est aer et Iuppiter ignis habetur
Et Iuno terra est, Iuno vocatur aqua.
Iuno Iovis coniunx res cunctas aer et ignis
Et terra et liquidae procreat humor aquae.
Vis autem terrae generandis vitibus apta
160
Bacchus erat: segeti profuit alma Ceres.
Hinc alii atque alii, sic crevit maximus ordo,
Hinc statuere aras templaque summa deis
Et mira arte deum magnas cecinere figuras
Multaque preterea quae meminisse mora est,
165
Vtque deos colerent facundo augustius ore
Sensibus occultis fabula nata fuit.
Nam velut aurato statuerunt marmore digna
Templaque humanis nobiliora casis
Invenere novas artes seriemque loquendi
170
Vatibus inventum sicque poema fuit.
Et gens prisca quidem Graiorum et prisca vatum
Docta cohors quorum gloria restat adhuc,
Quoscumque ornari nossent vel pace vel armis
Non timuere deum dicere stirpe satos.
175
Post mortem aeternos tribuebant mortis honores
Aeternisque illos inservere deis.
Cum Polluce suo sic Castor ad astra volavit,
Occupat obliquo limite uterque locum.
Perseus et pluvio condam conceptus ab auro
180
Astra tenet secum traxit et Andromeden,
Aeneamque canunt Cipriae pia pignora matris
Et Frigii Anchisae conspicuam sobolem
Post Troiae excidium Latii post tempora belli
Susceptum superis Indigetemque vocant.
185
Quid referamque alios quos nulla aboleverit aetas
Altiloquis vatum carminibus celebres,
Non tantum gestis celebres quam carmine sacro?
Carmina plus vatum quem bene gesta valent.
Sed tua nunc princeps superant miracula Musas,
190
Eximii generis tu decus omne tui.
Te laudat fidibus Cyrrheo Phoebus in antro
Clarus es et bello clarior atque toga.
Si quod et antiquos decuit deceatque recentes,
Ausim te diva dicere stirpe satum.
195
Numen eris nobis ceptis et adesto vocatus
Haecque tuo felix agmine navis eat.
Nunc vos quae colitis Parnasia stagna sorores
Bellorofontei quae tulit ictus equi
Mandati memores operis veterumque dierum
200
Hoc mecum pariter quaeso subite iugum:
Nam quaecumque die fuerint meminisse potestis.
Vos propter veterum vita superstes adhuc.
Sic ego sic sumptis cepit Polimnia plectris
Effundi iures eius ab ore favos,
205
Ipsa inter nimphas Heliconides una prioris
Temporis et possum quae meminisse novi.
Quod petis expediam vates brevibusque monebo:
Procedat votis quod loquar omne tuis.
Non solum excussa vos qui nunc nube beatum
210
Noscitis aeternae religionis iter,
Verum paene omnes docta ratione vetusti
Esse unum cunctis disseruere deum.
Quem causam primam rebus dixere creatis
Motorem et primum qui movet orbis onus,
215
Qui maria et caelum terras et cuncta creasset,
Cui rerum semper pareat omne genus.
At quia mortali carnis sub mole nequibant
Noscere quae aeterno subsit imago deo,
Est velut aeternus simul omnia tempora spectans
220
Cuius tota subest machina fulta manu,
Huic formam veteres olim tribuere rotundam
Quae totum sub se continet orbis onus.
Omnia cui subsint cui subsit mobile primum
Octo quoque assidua mobilitate globi
225
Atque elementorum cui subsidet ordo quaternus
Quem toto quicquid spirat in orbe colit.
Hic est causa prior, hic est qui cuncta moveri
Praecipit et stabili praesidet ipse loco,
Legifer hunc condam spectans in imagine flammae,
230
Illaesum medio vidit in igne rubrum.
Hic est ille Deus qui tandem criminis expers
Mortali voluit delituisse toga,
Huius et volunt animalia quattuor actus
Quos gessit terris virgine natus homo.
235
Num dum desierat sed dum dea talia narrat
Ad te iam princeps mens mea versa fuit
Incensusque tuae non parvo laudis amore
In te suppressa talia voce loquor.
Tu solus laudes in tempora nostra vetustae
240
Aetatis revehis priscaque gesta ducum.
Summus ab empyreo qui despicit omnia caelo
Te regat et recto dirigat orbe rotas.
Postquam desierat Polimnia dicta probarunt
Germanae. Tum sic incipit Vranie:
245
Dumque pios dabat ore modos ego nempe videbar
Caelorum septem concipere aure sonos.
Pars mea germanae caelestia promere regna
Aethereis quae sum saepe recepta plagis.
Post primum veteres motorem cuncta moventem
250
Post rerum causam quae datur esse prior
Mobilibus cunctis dixerunt mobile primum
Nobilius summo: nam propiusque Deo.
Illud enim celeri secum rapit omnia motu
Impetus illius sidera quaeque trahit.
255
Et licet errantes stellae nitantur adire
Adversum validis nemo resistit equis.
Hoc contra octavus contemnere motibus orbis
Non valet, at longa ducitur ille mora.
Affertur tandem bis ter sex mille per annos
260
Sic redit ad punctum ceperat unde prius.
Mobile sed primum prior intellectus in orbem
Indefessus agit nocte dieque semel.
Dumque refert alios orbes, dum volvitur ipsum
Naturae totum nobile condit opus.
265
Nec minus astra vivant proprio currentia motu
Motorem proprium quilibet orbis habet.
At monet octavi me plurima circulus orbis
Nunc canere: octavo est fabula multa polo.
Continet obliquo duodenas ordine formas
270
Solis iter solis qua gradiuntur equi.
Hic Aries fulget pelago qui perdidit Hellem
Bisque decem stellis aurea lana nitet.
Qui tulit Europam nivei stat imago iuvenci
Sive est Inachiae pulchra iuvenca deae?
275
Fronte manent Hyades septenoque igne coruscant
Inque genu totidem Plyades astra tenent.
Alitis ast nivei soboles Ledeaque flammas
Iamque novem Pollux Castor habetque decem.
Hocque loco pariter Zetum ac Amphiona fratres
280
Argutamque lyram signifer orbis habet.
Bisque novem stellis humenti corpore cancer
Limite signifero brachia curva tenet
Nemusque leo condam labor Herculis unus
Iamque novem atque decem continet astra iubis
285
Continet et totidem Erigone iam grata puella
Cognita niveo virgoque lusa deo.
Lancibus exaequans noctes Astrea diebus
Equum septeno sidere librat onus.
Scorpio et Aemonii Chiron olim incola montis
290
Fundunt ter denas et simul octo faces.
Sex Capricornus habet bis denasque ordine flammas
Bisque novem raptus Frix puer astra tenet.
Quive Typhone fero pavidam eripuere Dionem
Terque decem fulgent luminibusque novem.
295
Orbe sub hoc geminae claro stant lumine portae
Vna deum superos quae super astra capit.
Haec quoque semideis aditus parat atque deorum
Emeritas animas inserit ordinibus.
Altera porta hominum per quam elabuntur ab astris
300
Corporeosque arctus vivificant animae.
Occupat una astrum Capricorni ast altera Cancri
Octipedis claro sidere limen agit.
Letheum hic Liber potum gradientibus offert
Aetheris atque animas efficit immemores.
305
Lacteus obliquum candore intersecat orbem
Qua tropicis signis utraque porta patet.
Sive iter hoc clarum incessus fecere deorum
Cum peterent magni fulgida tecta Iovis.
Partibus aut binis caelum compago rotundum
310
Dum solidat candens vincta peregit iter.
Hicque piis sedes prisci dixere paratas
Graeciaque Elisias hic ait esse domos.
Aspice sed passim miracula plurima caelo
Imposita et stellis nomina clara ducum.
315
Hic geminas ursas complectitur arcticus anguis
Equoreo tingi gurgite iam vetitas.
Hic nitet Alcidae victoris imago ferarum
Continet et gemmas hic Adriana novem.
Saturni soboles hic serpentarius ignes
320
Indicat Egiptus quem super astra tulit.
Fulget Erithonius flammis et sidere eodem
Semine Vulcani qui sine matre satus.
Sive est Arctophilax sive Icarus aut puer Archas
Hic quoque iam gelidi forma Bootis adest,
325
Icariusque canis ferventi Sirius astro
Dum caleat terris languida membra facit.
Hic splendet Cepheus, hic Casiopea coniunx,
Perseus hic fulget, fulget et Andromede.
Andromedesque hostis micat hic fera bellua piscis
330
Qui fuit aurigenae gloria magna ducis.
His caput anguicomae nitet exitiale Medusae
Dicitur atque Algor Gorgoneumque caput.
Hic ter quinque iubas spargit Neptunius astris
Pegasus alato qui pede fodit humum.
335
Qui pede fodit humum nobis fontemque creavit
Et dedit Aonias quas celebramus aquas.
Hic Mentinei vatis testudo coruscat
Atque novem delphin sidera vector habet.
Hic Ledeus olor nitet hic Iovis armiger ales
340
Qui Ganimedeum pondus in astra tulit.
Hic Phaeton splendet flamma correptus avita
Eridani rapida fluminis udus aqua.
Ensifer Orion hic splendet Iasonis Argos
Milvus et hic crater corvus et idra manent.
345
Subduntur superis animalia quaeque figuris
Subduntur superis terrea quaeque plagis.
Ergo vides quot sint caelo monumenta priorum
Qui caelum meritis promeruere suis.
Finierat. cepi meritorum laude suorum
350
Si quisquis meruit iam super astra locum.
Et belli et pacis Fredericus laude meretur
Caelorum recepi lucidiore plaga.
Si licuit priscis iam ficta laude poetis
Aetherea claros pondere sede viros
355
Et nobis liceat non ficta laude merentem
Scorpion hunc interponere et Erigionem.
Iustitiae cultor sibi commoda signa requirit
Libra ubi fert horas lancibus equa pares.
Pieris hic orsa est: non haec sententia nostra
360
Fucatas laudes mors violenta terit.
Nulla datur virtus magis omni digna favore.
Carior atque Deo quam bene firma fides.
Haec aditus caeli sedes aperitque beatas.
Humanasque animas efficit esse deos:
365
Haec parat aeternum divi Omnipotentis amorem;
Dux tuus hac recta scandet ad astra via.
Sed ceptum peragamus iter. Quae cetera restant
Enitar resona concrepuisse lyra.
Astrorum has sculptas caelo auxiliante figuras
370
Virtutis varium robur habere ferunt.
Pugnantes in equis confirmat Pegasus astro
At fovet et somnum Cassiopea facit.
Herculis insculpto surgit victoria signo
Angue sed accinctus dira venena fugat.
375
Invidiam Perseus diri ne fascinet oclis
Placat et irati tela trisulca Iovis.
Andromede taedis iunctos confirmat amore,
Cetera nunc sileo: nam meminisse grave est.
Tunc ego quid mirum est eadem auxiliaris imago
380
Principis Vrbini pectore sculpta facit.
Victores equites et fas servare fidemque
Efficit atque animos religione pios.
Tunc iterum Vranie paulum desiste, sequamur
Neu parva immenso lintea pande mari.
385
Multum Musa potest, est carminis ampla potestas:
Illa trahit scopulos et nemora alta trahit,
Atque feras lenit currentia flumina firmat,
Inter et adversos ponit amicitias.
Heroum hanc propter veterum simulachra videmus
390
Astraque nobilium nomen habere ducum.
Saturni curva minitantem falce figuram
Qui sex obliquo limite lustra terit.
Iam primus populos Saturnus rexit agrestes:
Fulva sub hoc domino saecula fuisse ferunt.
395
Ille patris nomen voluit componere caelo
Sic caelum caeli nomine nomen habet.
Dumque esset regni sceptrum accepturus inivit
Foedera nascentes usque necare mares.
Vt iam Titanes post funera sera nepotes
400
Susciperent avida debita sceptra manu,
Dumque igitur natos morti mandare parasset
Fama est progeniem dente vorasse suam.
Iuppiter ortus erat lapis ast supponitur illi,
Depulit a puero funera acerba lapis.
405
Iuppiter Ydeis crescebat conditus antris
Mulcebat dulci lacte capella Iovem,
Saepeque mellifluae volucres alimenta dederunt
Saepius ore Iovis roscida mella locant.
Creverat atque aetas poterat satis apta videri
410
Vt posset magnos exsuperare viros.
Clauditur interea Saturnus carcere taetro
Vt patuit natos iam superesse sibi.
Iuppiter ast populos Curetum cogit in arma
Exemit vinculis et simul hoste patrem.
415
Hinc quia forte data Saturnus bella timebat
Ne sese regnis Iuppiter excuteret
Praeparat insidias indignaque funera nato
Temptat et a fatis se rapere usque suis.
Dum fugit at laqueos volucris se saepius isdem
420
Implicat et profugae mors violenta venit.
Iuppiter ut reperit fraudem patris ocius arma
Arma vocat populos se quoque in arma trahit,
Atque priorem profugum regnis disiecit ademptis.
Qua latuit? Latium terra vocata fuit.
425
Ille senex tristis susceptus ab hospite Iano
Vt cepit rudibus imperitare viris
Agrorum docuit cultus quos falce recurva
Indicat indoctum composuitque genus.
Hinc veteres longo colerent ut tempore nomen
430
Et starent clari iam monumenta ducis
Saturno nomen primi tribuere planetae
Quem nitidus caeli septimus orbis habet.
Quam colerent terris simul et sculpsere figuram
Apta fuit stellae nec minus apta viro.
435
Nam gravis incessu est gelidus tristisque senecta
Rusticus aspectu pignoraque ore vorat,
Vertice velato glauco quoque tectus amictu
Angue recurvato falce oneratque manum.
Rex fuerat, nunc tempus erit nunc sideris astrum
440
Saturnus terris plurima damna ferens.
Saturnus domus est Capricornus Aquarius atque
Deucalioneas in quibus auget aquas
Increscitque odium late implacabile terris.
Pax quoque sublatis exsulat alma bonis.
445
Natus in hoc parva spargit lanugine mentum
Parvaque dum graditur lumina figit humi
Et macer atque vorax tumidaque immobilis ira,
Fuscus erit, tenuis conteget ossa cutis.
Bina supercilia adiunctos flectentur in arcus,
450
Aspectu informis sed studiosus erit.
Deducet rivos atque arrida prata rigabit:
Falce metet segetes, vomere scindet humum,
Inferet et plantas artem tractabit agrestem,
Lanigeras molli gramine pascet oves.
455
Hic feret et linguae discordia pectora dictis,
Callidus occultae fraudis amator erit.
Saturno teritur ter denis signifer annis,
Tardus in incessu est fertur et inde senex.
Armatus falce est namque orbis in infima semper
460
Infert retrogrado deteriora gradu.
Sideris aspectum velato vertice signat
Saturni fusco lumine stella nitet.
Angue recurvato caudam qui devorat ore
Tempora Saturnus continuata notat,
465
Et vorat et revomit sua pignora labile tempus
Et quod bruma rapit mox calor ipse creat.
Est mihi nunc residens augusta in sede canendus
Iuppiter astringens tela trisulca manu,
Regali ornatus cultu facieque severus,
470
Regia cui nectit fulva corona caput.
Sparsa iacent passim iam corpora dira gigantum
Quos stravit misso fulminis igne pater.
Stat super atque alis Iovis armiger ales apertis
Qui tulit Ideum celsus ad astra ducem.
475
Haec est forma Iovis, sunt haec simulachra Tonantis,
Hic est ille deus quem vetus error habet,
Hunc hominum divumque patrem vocat inscia turba,
Huic struxere patres templa superba deo.
Vnde trahant causas et prima exorsa priorum
480
Religio haec verbis expediam brevibus.
Iuppiter ut profugum superavit Marte parentem
Testis et in tanto turbine Flegra fuit,
Obruit atque suos altis sub montibus hostes
Contrivitque hostes fulminis ira truces,
485
Iamque orbis totas vincendo accepit habenas
Et passim ducibus concelebratus erat.
Vtque Iovis nomen simul et monumenta manerent
Et staret longe pignus amicitiae,
Iamque Iovi sacras condebat quilibet aras
490
Et Iovis atque suo nomine templa vocat,
Regnandique locum celso sibi legit Olimpo
Iuppiter in montis vertice iura dabat.
Sic locus et nomen suasere condita templaque
Aetherei regem culminis esse Iovem,
495
Et quia sic fuerat felici laude beatus
Et passim terris concelebratus erat,
Eximiosque colens mores gentemque pudicam
Atque hostis scelerum criminis ultor erat,
Et quia tunc fulgens heroum claruit aetas
500
Cepere et veteres noscere multa viri.
Quod primum meruere duo sibi sumere nomen,
Sideris hic meruit nomen habere Iovis,
Iuppiter Atheus quod fecit Iuppiter Archas,
Vates Dicteo contribuere Iovi.
505
Iamque Iovis sexto caeli stat sidus in orbe
Bis senis annis signiferumque terit.
Piscis et Emonius Chiron Iovis esse feruntur.
Horum letatur Iuppiter hospitio:
Natus habet vultum mixto candore rubentem,
510
Caesaries longa est barbaque plena decet.
Servator fidei nitidoque indutus amictu
Musarum aeternas natus amabit opes.
Moribus ornatus claris pietatis alumnus
Vir bonus infandi criminis hostis erit:
515
At quia Titanes conflixit Iuppiter armis
Leto aquilae belli praescius augurio
Inter aves aquilam tenuit, tutela Iovisque
Dicitur et rostro stat simul ungue minax.
Arbor erat quercus fuerat Dodonaque silva
520
Nam fuerat priscis glans prius esca viris.
Iuppiter et quoniam saepe ignis habetur et aer
Sceptra Iovis manibus fulminis ira fuit.
Saepius ethereo descendunt fulmina caelo,
Fulminibus turres et iuga summa ruunt.
525
Interea effulgens divi armipotentis imago
Offertur numeris sponte canenda meis.
Tegmine munitus Mavors thoracis aeni
Casside caesariem sed gravat ense manum.
Armatus residet curru metendus ab alto
530
Ferreus et vultu bella rigente vocat.
Stat lupus et numquam domini vestigia linquit
Atque rapax praeda vivere semper avet.
Hunc olim ante alios prisci coluere Quirites
Gramineisque aris annua sacra dabant,
535
Hunc Iunone satum veteres finxere poetae
Inguine percusso flore vel Olenio.
Vsque adeo nec falsa quidem nam saepe videmus
Surgere femineis impia bella dolis.
Cur cecidit bello Neptunia Troia decenni?
540
Cur magnus Frigio Turnus ense ruit?
Cur cecidit Pyrrhus manibus iugulatus Orestis?
Cur pater Eacides sanguine tinxit humus?
Seu quia numen opum regnorum et numen habetur
Mavortis mater Iuno vocata fuit.
545
Divitias propter saevit Mars impius orbe,
Regna vides propter proelia longa geri.
Hoc nomen vates a quinto sidere caeli
Iure decens fictis asseruere suis.
Nam Mars aethereo splendens sublimis in orbe
550
Despicit et torvo luminis orbe solum.
Suspiciunt diras Aries et Scorpius iras
Hospitiis tunc Mars sevior esse solet.
Tunc late excidium terris et bella minatur
Discidia et praedas et mala quaeque viris.
555
Natus in hoc odiis bello gaudebit et armis,
Et niger et fusco pectore durus erit.
Talia dicentem stupidus iam lumine lustro
An ne aliquid dubia mente requiris ait.
Tunc ego si pacis studio Fredericus amoenae
560
Et valeat bello non tamen arma cupit.
Vos colit armisonae studium colit atque Minervae
Non amat insidias sed scelus omne fugat.
An ne illum dicam duri Mavortis alumnum?
Ambiguae mentis vincula solve dea.
565
Diva libens nostris haec reddidit alma rogatis.
Nulla mora est: rursus incipit ore loqui
Et studium et mores et divae mentis habenas
Iam natura movens hunc probat esse Iovis.
Qua regulum superat fidei intemerata facultas
570
In sacros proceres et pietatis opus.
Atque amor egregios placidus quo semper alumnos
Astrinxit nostro hunc probat esse Iovis.
Quis ne viros colit egregios moresque pudicos?
Quis iura atque fidem? quis benefacta probat?
575
Quis recipit vates quis opem seu probet egenis?
Hos Fredericus ope suscipit urbe domi.
Libera sed nobis non est mora. Phoebus anhelis
Nam monet ut de se nunc loquar altis equis.
An ne Iovis primi genitum de semine solem
580
An sequar Occeani dicere stirpe satum?
Niligenae an referam Vulcani stirpe creatum?
Seu solem appelles sive voces Meropem
Helio iamque polim Egipto qui condidit urbem
Et qui Phetontis traditur esse pater.
585
An ne canam cinctum radiis Iperione natum
Cui dedit igniferos Iuppiter altus equos?
Limite quadrivio cum se videt esse viator
Sic dubitat nescit quo pede sumat iter.
Hos omnes operum meritis voluere vetusti
590
Ornatos tanti sideris esse nota.
Tunc erat in pretio virtus, tunc munere dives,
Tunc poterat virtus imperitare malis.
Hos ego transierim Vulcani atque alma propago
Caeligenae: nunc te linquere, Apollo, decet.
595
Solum autem Iovis et Latone pignus amoris
Te referam resona dulcis Apollo lyra.
Quicquid enim potuere alii fecisse decori
Id soli vates asseruere tibi.
Hunc Iove progenitum vates cecinere priores.
600
Atque illum multis nominibus vocitant.
Nunc Sol nunc Titan Phoebusque et fertur Apollo
Atque habet a variis nomina sumpta locis,
Pluribus hic calamis tumidum Phitonia peremit.
Sed taceam quas hic arsit amore nurus:
605
Hic post Phaetonis crudelia funera nati
Cyclopes stravit fulminis artifices.
Iam referunt Phoebi curru Phetonta petito
Ausum flammigeros scandere solis equos.
Visus ut ante oculos stetit acri Scorpius ira
610
Attonitus rapidis frena remisit equis.
Hi modo summa petunt loca nunc contermina terris
Australesque domos nunc Boreaeque nives.
Sic passim totas ussere incendia terras.
Aestibus et sicca ferbuit equor aqua.
615
Iuppiter et precibus Telluris motus ab altis
Depulit aurigam fulminis igne rotis:
Flammarum longo ruit ille per ethera tractu,
Se tandem Eridani precipitavit aquis.
Vera sub his latitant figmentis: accipe causam
620
Quae poterit mentem forte iuvare tuam.
Scorpius autumno Phoebeos suscipit ignes
Quam vocitant ustam sol graditurque via.
Omnia tunc arent, tunc terris deficit humor,
Amittit siccas tunc nemus omne comas.
625
Hic fervor vatum vulgato nomine Phaeton
Dicitur, hunc ictu Iuppiter ipse ferit.
Opposito surgunt Athlantides orbe ruuntque
Emissae imbriferis sideribus pluviae.
Sic Phaetonteae pereunt incendia flammae.
630
Imbribus autumni deficit ille calor.
Iuppiter est aer: Phaeton Iovis excidit ictu,
Aer enim pluvias tunc iaculatur aquas.
Cetera praetereo nam plurima digna relatu
Dicentur forsam commodiore loco.
635
Hic adeo Phoebus fuit alta laude decorus,
Sideris ornari nomine promeruit.
Quae totas solis designet ab ordine vires
Huic est Lemniaca regia sculpta manu:
Purpurea ignifero sub veste coruscus in axe
640
Denotat ardentes sideris esse faces;
Huic nitidum cingit duodenis lucida gemmis
Nexa caput totidem cum quibus astra notat:
Quatuor ut vario designet tempora cursu,
Quatuor hic currum fertur habere rotis,
645
Quatuor ut clari sunt partes rite diei,
Quatuor hic celeres ad iuga cogit equos;
Hic reliquis flammas astris lucemque ministrat
Et quarto caeli fervidus orbe nitet,
Regnaque dum propius septem subiecta trioni
650
Respicit et cancri brachia curva calent;
Solstitium nobis tunc torrida fervet et estas
Et messor siccas falce metit segetes.
Dum vero australis Capricorni sede moratur
Brumalis gelida tunc nive torpet humus.
655
Semper et imberbis semper Sol crine decorus
Herculeusque leo delphica signa colit.
Dumque ibi sol residet sitientes Sirius agros
Vrit et humentes arrida poscit aquas.
Eliacum genus ast hominum praesigne pudicis
660
Moribus atque amplo luminis orbe decet,
Fronteque conspicua vultu spectabile laeto
Et quale affirmes candide Phoebe tuum.
Idcirco generique tuo Venus hostis habetur
Nam decor atque pudor vix simul esse potest.
665
Ecce Venus nobis diverso scilicet ortu
Offertur nervos sollicitatque meos.
Vnde prius dubiae solvam retinacula puppis,
Vnde iter an Paphio littore puppis eat?
Sive Venus Caeli fueris de semine creta,
670
Sive Dionea stirpe Iovisque sata es.
Seu Caeli quondam desecta parte virili
Te tulit admixto sanguine spuma maris,
Te tua nunc nobis praesignis imago canendam
Offert et Charites atque tuam sobolem.
675
Hanc finxere deam magnum quoque numen amoris
Antiqui vates et Paphiam vocitant.
Orbe et enim Paphio primam meretricia lucra
Instituisse refert hanc labor historiae.
Iudicio Paridis referunt duo numina vultu
680
Scilicet Ideis hanc superasse iugis.
Haec et Vulcani coniunx haec fertur Adonis,
Hanc cum Marte suo ferrea vincula ligant,
Haec peperit Charites. genetrix haec fertur amoris,
Nobiscum haec animos ingeniumque acuit:
685
Nam si regnet amor sat crescunt carmine vires,
Sufficit ingenio robora blandus amor.
Hanc propter molli cantavit voce Tibullus,
Hac duce iam Naso dulce poema tulit
Et quem marmorea eduxit Verona sub auras
690
Cigneis cecinit dulcia furta modis.
Hac duce Philiroes dum fleret funera Titus
Prompsit olorino flebilis ore modos.
Tolleris ad caelum dum laudibus Anthia virgo
Idem dulce canit Titus Apollineus
695
Atque alii plures Veneris iam signa secuti;
Hac duce permulcent dulcibus astra sonis,
Hac duce tu numeros molli testudine cantas
Dum resonat nervis libera virgo tuis.
Vatum prisca cohors miserorum ut pectus amantum
700
Exprimeret motus atque animi varios
Qualiter ad laqueos sensim rapiantur amoris.
Rite deae Veneris plurima ficta canit.
Inter aves illi niveam dedit esse columbam
Quae pullos lunae quolibet orbe fovet.
705
Ast inter flores suavi rosa cessit odore
Quae rubet et pungit iam redoletque simul.
Sic et amans dulci totum se spargit odore
Vt placeat curis pungitur et variis
Pallida multotiens timido solet ora rubore
710
Fundere seu rapido victus amore rubet.
Vt rosa iam subito deperdit lecta decorem
Sicque brevi mollis tempore durat amor.
Arbor inest mirtus de qua pigmenta leguntur
Quae faciunt Veneris fervere castra iocis.
715
Albus olor currumque trahit, nam mulcet amantes
Cantus et argutae stamina tacta lyrae.
Cignus in extrema vitae iam concinit hora
Sic et amans tamquam carmina dat moriens.
Nuda Venus mediis pelagi natalibus undis
720
Enatat et concham candida dextra tenet,
Nudat enim egregiis curis et rebus amantes,
Ad se nuda vocat corpora nuda Venus.
Concha quidem coitu se toto corpore miscet
Curarum pelago naufragat acer amor.
725
Stat pharetris victor penarum et remige velox
Nudus velatus luce Cupido puer.
Aurea nunc nervis, nunc plumbea spicula torquet
Diversoque hominum vulnere corda ferit.
Plumbea tela fugant: facit aurea cuspis amorem
730
Vtque grave odium sic quoque charus amor.
Nudos nudus amat: quo tendat lumine tecto
Nescit Amor captos per loca dura trahit,
Ignarique viae per devia quaeque vogantur:
Hic puer et iuvenes ad sua castra vocat.
735
Instabiles horumque animos pernicibus alis
Signat Amor: pharetris vulnera rapta facit.
Stant simul Idaliae nudato corpore nimphae,
Candida turba trium grataque turba trium.
Vincta tenent simul alternis sua brachia nodis
740
Vt saepe alternus vincula nectit Amor.
Prima tenet vultus adversaque lumina nobis,
Lumine nos placido cetera turba videt.
Pasithea prior nos molles raptat in ignes,
Eugiale tractos blanditiis refovet;
745
Ast Euprosinne pedicis vincloque tenaci
Implicat et captos non sinit ire retro.
Tunc Venus in tanto laceros miserata dolore
Dulcibus illecebris blanditiisque fovet.
A Veneris stella traxere haec plurima vates
750
Quae terno caeli praesidet alma loco.
Hoc sidus summo triplici stat nomine caelo:
Scilicet assidue dicitur esse Venus.
Lucifer in claro apparet si solis in ortu,
Hesperus at primo tempore noctis erit.
755
Est Veneris taurus iustaque pondera Librae
Hospitio quorum comprimit alma Venus,
Atque odium lenit dulces quoque suadet amores
Iungit amicitias: foedera pacis agit.
Iam Veneris prolem decorat miranda venustas
760
Dulciloquo fandi surgit ab ore lepos.
Et rerum ornatu suavi quoque gaudet odore.
Diligit et choreas dulcia vina iocos;
Letatur risu, letatur carminis arte,
Gaudet et inserto nectere flore comas.
765
Pictorum statuis iam delectatur eburnis
Et fidibus gaudet dulcisonisque modis,
Atque Cupidineis facile esuperatur ab armis
Et Veneris blandas deligit illecebras.
Nunc te Mercuri referam quem protulit ortu
770
Maia sub amplexu turgida facta Iovis.
Praeterisse sinam reliquos quos Graecia tanto
Nomine diversa stirpe canit genitos.
In te et enim solo reliquorum facta redundant
Omnia: tu solus praemia laudis habes.
775
Hunc referunt vates dum Phoebus pasceret herbis
Armenta errantes clam rapuisse boves;
Vertit et in lapidem Batum qui dicitur index
Audentem gemino munere furta loqui,
Inde per augurium dum furta rescisset Apollo
780
Mercurium telis exanimare parat;
Dumque parat vacuas chalamis videt esse pharetras
Quos clam Mercurius surripuisse datur.
Tum fraudem Phoebus posita Latonius ira
Risit et optatam iunxit amicitiam
785
Paceque composita iam mutua munera sumunt.
Mercurius virgam sumpsit, Apollo lyram:
Phoebus enim virga Maiae donavit alumnum,
Phoebum comperta Mercuriusque lyra.
Hic celer atque deum interpres hic semper amorum
790
Conscius et iuvit dulcia furta Iovis,
Hicque Iovis iussu pastorum indutus amictu
Disparibus septem iam cecinit chalamis.
Atque Argum fundit dum montis vertice servat
Centeno Inachiam luminis orbe bovem.
795
Temperat assumpto Cillenius astro galero
Pendet formosis arctubus apta chlamys,
Atque pedum celeres decorant thalaria plantas,
Virga manum gemino cincta dracone gravat.
Stat vigil atque simul cristato vertice gallus
800
Et tempestivum praecinit ore diem.
Hic mercatorum furum deus atque viarum
Numen opis medicae numen et eloquii,
Hoc cultu varias signat quis praesidet artes
Mercurius vires sideris atque notat.
805
Arcadio orator tunc utitur ipse galero
Dum rem facundo principio loquitur.
Commoda si narrat pendet chlamys arctubus apte
Verbaque principiis continuata sonent.
Tunc tenet insertam virgam serpente gemello.
810
Res negat adversas dum probat atque suas
Tuncque pedes nectunt thalaria si satis apte
Et brevibus claudat singula quaeque sonis.
Eloquium mercator habet sic mercibus aptum
Et fictis suadet rebus inesse fidem.
815
Pervigil at gallus depellit voce soporem
Nuntiat et radiis accelerare diem.
Tunc mercatorum sua membra cubilibus arcet
Ante diem evigilans irrequieta cohors
Et caput obiectat terrae pelagique periclis
820
Congestisque alias addere querit opes.
Est nusquam requies, nusquam est quaesita voluptas.
Pectoribus titubat semper avara manus.
Non valet expleri rerum insatiabilis ardor,
Dum reficis rursus pullulat ista fames.
825
Hinc et contemptus, hinc summa superbia surgit,
Hinc tundit superos maesta querela deos,
Hinc bella atque hominum clades, hinc furta rapinae,
Hinc terrent pavidos mille pericula viros.
Felix qui Midae congestus negligit aurum,
830
Musarum aeternas querit et optat opes.
Felix exiguo vitam qui ducere victu
Gaudet et immoto pectore spernit opes.
At medicus variis queat ut succurrere morbis
Respicit aspectus sidereasque moras,
835
Lunaresque dies et se qua parte receptet
Aetheris et qua sit menstrua luna domo.
Ergo dum caeli radiantia concipit astra
Tunc fertur nitidum tegmen habere caput.
At dum languenti prudenter consulit aegro
840
Anguibus implicitum tunc retinet baculum.
Languentum hac virga pigro dat membra sopori,
Hac virga medicus somnia vana fugat;
Humorum tranat nubes ventosque resolvit
Ponderibusve malis languida membra levat.
845
Pallentes animas interdum ad Tartara mittit,
Interdum tenebris evocat atque animas.
Tunc ligat et velox pedibus thalaria tersis
Affecto medicam dum celer addit opem.
Prudentem esse igitur fortunatumque medentem
850
Sideraque et propriam noscere oportet opem.
Mercurii sidus caelorum sede secunda
Praesidet et propius infima quaeque vidit.
Qua totus tegitur Phoebea luce galerum
Suscipit obnubens luce nitente comas.
855
Cognitus hinc paucis: nam Phoebi conditus amplo
Lumine raro hominum cernitur intuitu.
Hic ideo pedibus pennatas continet alas:
Nam celeri proprio currit in orbe rota.
Et celer assumptis aliorum viribus astra
860
Iuvat.
Nuntius hinc dictus Iovis interpresque deorum
Hinc fertur terris iussa referre deum.
Iunctus namque aliis aliorum robur adauget,
Illorum effectus nuntiat atque viris.
865
Virginis hic signum Ledae tenet atque Gemellos
Hospitio quorum fortior esse solet.
Concubitu gaudet varioque poemate vatum,
Credulus atque memor Mercurialis erit
Atque opere artificum rerum varioque colore
870
Gaudet et attonsa saepius Ire coma.
Scriptor erit pariter miscens mendacia veris,
Huncque iuvant merces hunc quoque furta iuvant,
Et pulchro aspectu facundo gratior ore
Astrigeri cupidus noscere signa poli.
875
Doctrina sapiens et mentis acumine praestans
Et pedibus velox imperiique avidus.
En properat bigis Titania luna coruscis:
Iure venis poscit iam tua forma locum.
Seu te stirpe vocem Iovis aut Hiperionis ortam?
880
Tu restas numeris ultima cura meis.
Hanc tribus antiqui divino carmine vates
Iam iam praecipuis nominibus decorant.
Nunc Luna est, nunc Proserpina nuncque Diana,
Hinc Trivia a triplici nomine dicta fuit.
885
Fungitur officio pro nomine namque Diana
Dicitur et silvis praesidet Arcadiis.
Venandi et studio Cinthi iuga summa frequentat,
Circumdat canibus Partheniumque nemus.
Hinc dea venantum est, hinc Cinthia dicta poetis
890
Parthenia et semper virginitate potens.
Haec et Parrasiae cum nosset furta puella
Longe virgineo iussit abesse choro,
Vertit et in timidum trepidantem Atheona cervum
Carpendum proprio protinus ore canum.
895
Huic Delos natale solum dat Delia nomen
Fabula at haec primum nata sit unde canam.
Amplexu Latona Iovis conceperat olim;
Non potuit Iuno furta pudenda pati:
Protinus immisit tabo Phitona tumentem
900
Qui grave Latonae persequeretur onus.
Illa fugit totas orbis miseranda per oras,
Nec reperit natis iam paritura locum,
Donec ad equoream pervenerit anxia Delon:
Illic deposuit nobile ventris onus.
905
Orta prius fuerat spectabilis ore Diana,
Obstetrix fratri praebuit illa manus.
Protinus egregio vultu fuit ortus Apollo
Phitona et validis ictibus exanimat.
Ortigia antiquis quae dicta est insula condam
910
Delos mutato nomine dicta fuit.
Delius hinc Phoebus, hinc Delia dicta Diana,
Siquid habet veri fabula doctus eris.
Rege sub Ogigio cum Iuppiter obruit orbem
Post olim vastas Deucalionis aquas,
915
Frigore seu terrae seu magno humore recentis
Diluvii, nebulis densior aer erat.
Nec caelo terras nec terris cernere caelum
Fas erat: oppositis nubibus astra latent.
Forte die quodam croceum sub luminis ortum
920
Gentibus Ortigie Cinthia visa fuit.
Cinthia visa fuit fulgenti splendida cornu:
Hinc Phoebus nitidis exiit ortus equis.
Fabula principium prima hinc exordia sumpsit,
Hinc Phoebo Phoebe dicitur orta prior,
925
Hinc dicta obstetrix Phoebi: nam cornibus illum
Tamquam susciperet proxima visa fuit.
Hanc ideo veteresque nurus sub tempore partus
Lucinam gemitu parturiente vocant.
At quia sol radiis nebulas tenuaverat atras
930
Terra quibus sparsis undique fusca fuit.
Phitona innumeris fertur stravisse sagittis:
Nam nebulae serpunt anguis et instar habent.
Splendeat at luci dum luna propinqua diurnae
Tunc et venantum tuncque Diana dea est.
935
Tempus enim variis tunc est venatibus aptum
Stupea tunc possunt fallere vincula feras.
Et quoniam tenebras noctis tunc lumine pellit
Et docet errores praesidet illa viis.
Haec pharetra accincta est sumpto spectabilis arcu,
940
Mille ferae in silvis hac feriente cadunt.
Nam torquet diras radiorum luna sagittas
Et variis morbis luna nocere solet.
Compellit celeres albentes corpora cervos
Ducere festinas casta Diana rotas.
945
Inter enim stellas habet album luna colorem
Omnibus et stellis raptior orbe rotat.
Filia tunc Cereris tunc et Proserpina dicta est
Oppositos nobis dum videt antipodes.
Tunc et Plutonis coniunx tunc praesidet Orco
950
Tun sterilis nullam progeniemque parit.
Pars et enim inferior terrae Plutonis habetur
Nomine sed superam possidet alma Ceres.
Hinc tractum est sanxisse Iovem sex mensibus illam
Cum Cerere et totidem coniugis esse thoro.
955
Luna autem ut primam duxere crepuscula noctem
Si nitet a nobis luna vocanda venit.
Pastor et Endimion hanc Pan Tegeaeus amavit,
Hanc lusam niveis velleribus referunt.
Nam qui depascunt latos armenta per agros
960
Noctivagae lunae lumina semper amant.
Ros lunae radiis atque aere natus in agros
Nocte cadens almo cuncta liquore rigat.
Hinc herbae campis, hinc pabula leta virescunt,
Lanigero surgunt hinc alimenta gregi.
965
Pastores niveam veteres altaribus agnam
Mactabant lunae cum pia sacra darent;
Hinc referunt captam candenti vellere lunam
Vates qui plectro versicolore canunt.
Iam properat bigis argentea luna coruscis
970
Festinis properat vecta duobus equis,
Quorum alter nigro conspargit corpora villo
Fert alter niveis candida colla iubis.
Fuscus equus prior est et nocti praesidet atrae,
Albus equus clarae tempora lucis habet.
975
Navis habet formam tamquam legat aequora currus
Luna satis liquidis nam dominatur aquis.
Haec iam Phoebeo sumit sua lumina curru
Caelorum splendens inferiore loco.
Nunc pleno orbe nitet proprior nunc factaque fratri
980
Decrescit: terris cornua clara patent
Occeanique sinus decrescunt humida quaeque
Omnis nimpharum iam chorus ima petit.
Phoebeo quantoque magis distabit ab axe
Plena novo iunctis cornibus orbe nitet.
985
Occupat octipedis iam concava brachia canchri
Hospitio cuius redditur humidior.
Tunc poteris felix in aqua tibi condere quicquid
Piscosas libeat condere sive casas.
Natus erit passim nugarum maximus auctor
990
Rumorumque simul nuntius atque vagus.
Saepius huncque iuvat servilem degere vitam
Et varius vario pectore semper erit.
Felices igitur natos non stirpe parentum
Sed fausta astrorum sub ditione voco.
995
Haec sat erunt cythara me nunc cecinisse poeta.
Cetera quae restant scilicet ipse canas.
His dictis subito discedere diva parabat
Discedens subito voce retenta mea est:
Quid fugis et dubiae mentis nec vincula resolvis?
1000
Restat adhuc aliquid quod dea rite canas.
Si dea caelorum arcani non inscia regni
An liceat famae credere vera doce.
Sirenes fama est caelorum Acheloides orbe
Quolibet argutos flectere voce sonos.
1005
Et mulcere deos placido quoque sidera cantu
Vt tacui Vraniae talibus orsa modis.
Parthenopia lyram non hic diverberat ictu,
Non hic dulcisona Ligia voce canit,
Non hic Leucosiae pendet cava tibia ab ore
1010
Si quid habet veri fabula nosce tamen.
Quicquid habet sacri summa ratione poetae
Antiqui numeris asseruere suis.
Mistica sic poterit iam philosophia Poesis
Iure suo dici: mistica vera canit.
1015
Caelorum impulsus nam circumductus in orbes
Dum ruit assiduo concitat orbe sonos.
Fiunt septenae caeli vertigine voces
Et septem voces fistula Panis habet.
Munivit septem caeli sub imagine cordis
1020
Mercurius primam comperuitque lyram.
Nascitur aeterno caelorum Musica motu,
Venit ab ethereis musica quaeque plagis.
Iamque ad corporeos perhibent dum superus arctus
Devolat hunc caelo Musica prima fovet.
1025
Inde ubi se clausit mortali corporis antro
Se cantu assiduo conscius usque iuvat.
Omnem habitumque animi sonitu modulante gubernat
Proelia si poscat classica bella vocant.
Cantus adest interfuso convivia Baccho,
1030
Cantus agit certa sub ratione pedes,
Cantus agit somnos et curas lenit acerbas.
Suppremit iratos cum furit ira nocens
In longum vitamque trahit morbisque medetur
Tristibus et suadet gaudia pectoribus.
1035
Praeterea in pedicas fictoque in retia cantu
In virides virgas musica ducit aves.
Imperat arborea pastas recubare sub umbra
Disparibus calamis fistula Panis oves.
Cantus et ad dulcem iuvenes invitat amorem,
1040
Cantibus et somnos mulcet amantis amans,
Cantibus iratae flectetur pectus amicae,
Flebilis iratae si canis ante fores.
Cantus et humanos animos hortatur ad arma
Dum castris vocitant Martia bella tubae.
1045
Ille ducum laeta comitatur voce triumphos
Dum resupinati curribus alta vident.
Ille etiam humanos mulcet quoscumque labores
Cantat dum pingues scindit arator agros.
Componit radio densis dum licia telis
1050
Ore canit dulces saepe puella modos.
Tu quoque dum sequeris dulces componere versus
Ni cantes nullum carmen ab ore fluat.
Compositus numeris alit omnem superus orbem
Et pariter pisces et volucrum omne genus,
1055
Hic alit atque homines et quaeque animalia terris,
Hic docet et varium flectere carmen aves.
Respice cigneo residet iam Musica tergo:
Nam canit inter aves dulcius albus olor.
Buxus in ore sedet circum instrumenta videsque
1060
Musica: stant calami dulcisonaeque lyrae.
Viderit hanc Cantus pictam quicumque figuram:
Iam formae causam noscere rite queat.
Plurima praeterii nam non licet omnia verbis
Promere: non homini noscere cuncta licet.
1065
Dixit et ex oculis rapta est dea candida nostris:
Mansit odor mansit colloquiique lepos.