Quinto Emiliano Cimbriaco uersus uarii, 22

Testo base di riferimento: A. Benedetti, 1960-1963

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


22. propenticon in Attilam Callimachi encomiasticos

Attila Callimachi regem uisure Quiritum,

      Carpe iter et fausto limina tange pede,

Limina, quae audito uenerantur Marte Sicambri,

      Limina, quae assidue Belgica turba colit.

5

Huc ueniens statim dominum miratus et aulam,

      Hanc caelum, ast illum dixeris esse Iouem.

Talis utrique manet species, micat altera gemmis,

      Alterius decorant aegis et hasta manus.

Hic est diuini Federici filius ille,

10

      Ingens terrai Maximilianus honos,

Cui modo Sigaei cessit diadema Quirini,

      Vt consors esset Caesaris atque Iouis,

Et iam terdecies uictor decessit ab hoste,

      Exuuias secum captaque signa ferens.

15

Hoc duce Cumaei remeabit carminis aeuum,

      Nec minor aegiocho tum Ioue Caesar erit.

Si de te quaereret: Cuia haec sunt carmina? quare

      Huc uenias? quo sis de genitore satus?

Sum, - dices, tantum ne longa exordia sumas, -

20

      Carmen Cimbriaci et Attila Callimachi;

Ipse tuis de me cognosces laudibus olim

      Esse quidem Hunnorum facta minora ducis.

Me legito, quotiens Geticus dabit otia Mauors,

      Inter adorata pocula gratus ero.