6. de Veteris Aquileiae Claritudine
Quinti Aemiliani Cimbriaci Poetae Et Comitis Palatini
Rhapsodiarum Liber VI.
Ad Nicolaum Donatum Aquileiensem Patriarcham.
Praesul honorate blandissima gloria gentis,
Et uere antiquae fama suprema domus:
Quod te sic meritum, sic integritate nitentem
Complexa est cupido nunc Aquileia sinu.
5
Quod te suscepit sedes, Patriarchica sedes
Quam fuerat duplo est tibi maior honos.
Creta licet titulos dederit, sed Creta minores,
Nutrix Dictei credita terra Iouis.
Diues opum grandes etiam tibi Cypros honores
10
Auxerit, Idaliis qua fluit unda iugis.
Quidni? si Phaeton plus luminis exhibet orbi,
Quam cum noctiuagos Cynthia iungit equos?
Ipsa tibi quamuis lumen non condita nube
Praeferat, ut facias nocte, uiator, iter
15
Si quis in Oceano surgentes conferat undas,
Tot magnum fluctus non habet Ionium.
Vota licet mediis deprensus nauta procellis
Se liget ioniis cum prece ferre Deis.
Haec sedes, quae te merito ueneratur honore,
20
Accedit titulis proxima Apostolicis.
Dent ueniam, fando si quis modo uellimus aures,
Haec quondam sceptris altera Roma fuit.
Nondum condiderat mediis in fluctibus urbem,
Quae nunc tot gentes sub ditione tenet;
25
Aurea qua Diui surgunt penetralia Marci,
Obuia tunc nautis canna palustris erat.
Si qua nunc Veneti tam magna negotia curant,
Nereus Adriacis regna tenebat aquis.
Qua placido portus nunc accipit aequore nautas,
30
Huc non auditas expulit unda rates.
Quum prima exactus ductor Troianus, et urbe,
Per uarios casus uenit ad Euganeos.
Nunc si quis uideat, certe non cogitet unquam
Olim quae Venetae stagna paludis erant.
35
Quin rerum dominam spaciatus forte per urbem
Si legat attentis omnia uisa oculis;
Esse hic stelligeri ueneranda palatia olympi
Credat, et innumeros hic habitura deos.
Sic rerum series, sic magnus uertitur ordo
40
Ac in se fati sic redeuntis opus.
Omnia mutantur, nihil est sub sidera, quod non
Cogatur uarias ire, redire uias.
Et nunc patroae uix extant Palladis arces,
Horrida sylva tenet nunc, ubi Troia fuit.
45
Concidit et Babylon nostris ditata trophaeis,
Concidit et Carris nobilis urna senis.
Quae nunc est Venetis urbs imperiosa per aequor,
Haec eadem Carnis tunc Aquileia fuit.
Castella in tumulis etiam quamplurima cernis,
50
Tot Romanorum regna fuere ducum.
Haec olim, Antistes, maiori carmine dicam,
Ac titulis addam nobile stemma tuis.
Ni me Castaliis cogat decedere lucis
Horridulae morti proxima pauperies,
55
Qua premor: ut Venetus non iam magis urgeat hostem,
Verum suppetias tu mihi ferre potes.
Sunt tibi diuitiae, quibus e uirtute fruaris,
Est clarum prisca nobilitate genus.
Sunt mores, fidibus si committantur amoenis,
60
A sera digni posteritate legi.
Vastator Lybies urnas concessit auorum
Largitus uati, seque suamque domum.
Sustinuit tenuem uictor Messalla Tibullum,
Posset ut orphaea notior esse lyra.
65
Auxit Vergilium ueneratus Caesar, ut olim
Inferret Latio per freta tanta deos.
Flaccum Moecenas Albanis iussit in agris
Pectine Lesboeam sollicitare fidem.
Tu quoque si nostris, Praesul, datis ocia plectris
70
Laudibus extollam teque, tuumque genus.
Nunc satis; antiquam paucis laudasse Cathedram,
Dum tenui moueo fila canora manu.
In qua sic sedeas imitatus facta priorum,
Qui coeli nitidos hinc subiere globos.
75
Vt cum fatales Lachesis tibi noeuerit annos,
Factus caelorum Spiritus astra petas.
Teque colant gentes: cineresque et ossa recondent.
Vnde sibi quaerat credulus eger opem.