Quinto Emiliano Cimbriaco carmina uaria e codice Oenipontano 664, 25

Reference basis text: A. Zingerle, 1880

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


25. syncriticon de d. Maximiliano rege Romanorum

Haec quantum excedit uolucrum regina, Tonantis

      Armigera Idaei, nobilis inter aues:

Tantum alios superat reges bellator et armis

      Clarus et Austriacis Maximianus auis;

5

Quem nunc Sigei decorat diadema Quirini,

      Post etiam, diuo Caesare, Caesar erit.