Quinto Emiliano Cimbriaco carmina uaria e codice Oenipontano 664, 24

Testo base di riferimento: A. Zingerle, 1880

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


24. eucharisticon ad diuum Fridericum Caesarem
Imperatorem Romanum

Victor ad Eleos quondam sibi debita campos

      Post uarios cursus praemia tollit equus,

Ductor agit laetos superato ex hoste triumphos,

      Agricola emeritos fronde coronat agros;

5

Et nautae saluis imponunt serta carinis,

      Rusticus et fesso soluit aratra iugo:

Sic et Phoebeas, studiorum praemia, lauros

      Accipit et titulos miles, Apollo, tuus,

Sic Caesar quondam lustris non quinque peractis

10

      Imposuit capiti laurea serta meo.

Ecce iterum serpunt circum mea tempora lauri

      Post totidem annorum lustra peracta mihi.

Ergo bis laurum quondam meruisse uidebor,

      Caesaris hoc donum est, haec mea nobilitas,

15

Hae mihi diuitiae, sunt haec mea regna, per aeuum

      Aeternum uiuam: nil mihi maius erat.

Quare uiue, precor, longissima saecula, Caesar,

      Atque tuos uincat nulla Sibylla dies.

Et quia non possum meritas tibi reddere grates,

20

      Olim digna ferent praemia Castalides.

Nam quom Pierius furor incidet, omnia texens

      Caesaris in laudem nobile fabor opus,

Nomen ubi aeternos uiuet mihi Caesaris annos

      Auferet et laudes nulla futura dies.

25

Addere Musa potest spatiis fatalibus aeuum

      Et uitae in longos prodere fila dies.

Dilige Castalias, Caesar, si diligis annos

      Et cupis a tota posteritate legi.